|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccata distinguantur
specie secundum causas. Ab eodem enim habet res speciem, a quo habet
esse. Sed peccata habent esse ex suis causis. Ergo ab eis etiam
speciem sortiuntur. Differunt ergo specie secundum diversitatem
causarum.
2. Praeterea, inter alias causas minus videtur pertinere ad speciem
causa materialis. Sed obiectum in peccato est sicut causa materialis.
Cum ergo secundum obiecta peccata specie distinguantur, videtur quod
peccata multo magis secundum alias causas distinguantur specie.
3. Praeterea, Augustinus, super illud Psalmi, incensa igni et
suffossa, dicit quod omne peccatum est ex timore male humiliante, vel
ex amore male inflammante. Dicitur etiam I Ioan. II, quod omne
quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia
oculorum, aut superbia vitae, dicitur autem aliquid esse in mundo,
propter peccatum, secundum quod mundi nomine amatores mundi
significantur, ut Augustinus dicit, super Ioan. Gregorius etiam,
XXXI Moral., distinguit omnia peccata secundum septem vitia
capitalia. Omnes autem huiusmodi divisiones respiciunt causas
peccatorum. Ergo videtur quod peccata differant specie secundum
diversitatem causarum.
Sed contra est quia secundum hoc omnia peccata essent unius speciei,
cum ex una causa causentur, dicitur enim Eccli. X, quod initium
omnis peccati est superbia; et I ad Tim. ult., quod radix omnium
malorum est cupiditas. Manifestum est autem esse diversas species
peccatorum. Non ergo peccata distinguuntur specie secundum
diversitates causarum.
Respondeo dicendum quod, cum quatuor sint causarum genera,
diversimode diversis attribuuntur. Causa enim formalis et materialis
respiciunt proprie substantiam rei, et ideo substantiae secundum formam
et materiam specie et genere distinguuntur. Agens autem et finis
respiciunt directe motum et operationem, et ideo motus et operationes
secundum huiusmodi causas specie distinguuntur; diversimode tamen.
Nam principia activa naturalia sunt determinata semper ad eosdem
actus, et ideo diversae species in actibus naturalibus attenduntur non
solum secundum obiecta, quae sunt fines vel termini, sed etiam
secundum principia activa; sicut calefacere et infrigidare
distinguuntur specie secundum calidum et frigidum. Sed principia
activa in actibus voluntariis, cuiusmodi sunt actus peccatorum, non se
habent ex necessitate ad unum, et ideo ex uno principio activo vel
motivo possunt diversae species peccatorum procedere; sicut ex timore
male humiliante potest procedere quod homo furetur, et quod occidat,
et quod deserat gregem sibi commissum; et haec eadem possunt procedere
ex amore. Unde manifestum est quod peccata non differant specie
secundum diversas causas activas vel motivas; sed solum secundum
diversitatem causae finalis. Finis autem est obiectum voluntatis,
ostensum est enim supra quod actus humani habent speciem ex fine.
Ad primum ergo dicendum quod principia activa in actibus voluntariis,
cum non sint determinata ad unum, non sufficiunt ad producendum humanos
actus, nisi determinetur voluntas ad unum per intentionem finis; ut
patet per philosophum, in IX Metaphys. Et ideo a fine perficitur
et esse et species peccati.
Ad secundum dicendum quod obiecta, secundum quod comparantur ad actus
exteriores, habent rationem materiae circa quam, sed secundum quod
comparantur ad actum interiorem voluntatis, habent rationem finium; et
ex hoc habent quod dent speciem actui. Quamvis etiam secundum quod
sunt materia circa quam, habeant rationem terminorum; a quibus motus
specificantur, ut dicitur in V Physic. et in X Ethic. Sed tamen
etiam termini motus dant speciem motibus, inquantum habent rationem
finis.
Ad tertium dicendum quod illae divisiones peccatorum non dantur ad
distinguendas species peccatorum; sed ad manifestandas diversas causas
eorum.
|
|