|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter peccatum
distinguatur per peccatum quod est in Deum, in proximum, et in
seipsum. Illud enim quod est commune omni peccato, non debet poni
quasi pars in divisione peccati. Sed commune est omni peccato quod sit
contra Deum, ponitur enim in definitione peccati quod sit contra legem
Dei, ut supra dictum est. Non ergo peccatum in Deum debet poni
quasi pars in divisione peccatorum.
2. Praeterea, omnis divisio debet fieri per opposita. Sed ista
tria genera peccatorum non sunt opposita, quicumque enim peccat in
proximum, peccat etiam in seipsum et in Deum. Non ergo peccatum
convenienter dividitur secundum haec tria.
3. Praeterea, ea quae sunt extrinsecus, non conferunt speciem.
Sed Deus et proximus sunt extra nos. Ergo per haec non distinguuntur
peccata secundum speciem. Inconvenienter igitur secundum haec tria
peccatum dividitur.
Sed contra est quod Isidorus, in libro de summo bono, distinguens
peccata, dicit quod homo dicitur peccare in se, in Deum, et in
proximum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum est actus
inordinatus. Triplex autem ordo in homine debet esse. Unus quidem
secundum comparationem ad regulam rationis, prout scilicet omnes
actiones et passiones nostrae debent secundum regulam rationis
commensurari. Alius autem ordo est per comparationem ad regulam
divinae legis, per quam homo in omnibus dirigi debet. Et si quidem
homo naturaliter esset animal solitarium, hic duplex ordo sufficeret,
sed quia homo est naturaliter animal politicum et sociale, ut probatur
in I Polit., ideo necesse est quod sit tertius ordo, quo homo
ordinetur ad alios homines, quibus convivere debet. Horum autem
ordinum secundus continet primum, et excedit ipsum. Quaecumque enim
continentur sub ordine rationis, continentur sub ordine ipsius Dei,
sed quaedam continentur sub ordine ipsius Dei, quae excedunt rationem
humanam, sicut ea quae sunt fidei, et quae debentur soli Deo. Unde
qui in talibus peccat, dicitur in Deum peccare, sicut haereticus et
sacrilegus et blasphemus. Similiter etiam secundus ordo includit
tertium, et excedit ipsum. Quia in omnibus in quibus ordinamur ad
proximum, oportet nos dirigi secundum regulam rationis, sed in
quibusdam dirigimur secundum rationem quantum ad nos tantum, non autem
quantum ad proximum. Et quando in his peccatur, dicitur homo peccare
in seipsum, sicut patet de guloso, luxurioso et prodigo. Quando vero
peccat homo in his quibus ad proximum ordinatur, dicitur peccare in
proximum, sicut patet de fure et homicida. Sunt autem diversa quibus
homo ordinatur ad Deum, et ad proximum, et ad seipsum. Unde haec
distinctio peccatorum est secundum obiecta, secundum quae
diversificantur species peccatorum. Unde haec distinctio peccatorum
proprie est secundum diversas peccatorum species. Nam et virtutes,
quibus peccata opponuntur, secundum hanc differentiam specie
distinguuntur, manifestum est enim ex dictis quod virtutibus
theologicis homo ordinatur ad Deum, temperantia vero et fortitudine ad
seipsum, iustitia autem ad proximum.
Ad primum ergo dicendum quod peccare in Deum, secundum quod ordo qui
est ad Deum, includit omnem humanum ordinem, commune est omni
peccato. Sed quantum ad id quod ordo Dei excedit alios duos ordines,
sic peccatum in Deum est speciale genus peccati.
Ad secundum dicendum quod quando aliqua quorum unum includit alterum,
ab invicem distinguuntur, intelligitur fieri distinctio non secundum
illud quod unum continetur in altero, sed secundum illud quod unum
excedit alterum. Sicut patet in divisione numerorum et figurarum, non
enim triangulus dividitur contra quadratum secundum quod continetur in
eo, sed secundum quod exceditur ab eo; et similiter est de ternario et
quaternario.
Ad tertium dicendum quod Deus et proximus, quamvis sint exteriora
respectu ipsius peccantis, non tamen sunt extranea respectu actus
peccati; sed comparantur ad ipsum sicut propria obiecta ipsius.
|
|