|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod divisio peccatorum quae
est secundum reatum, diversificet speciem, puta cum dividitur secundum
veniale et mortale. Ea enim quae in infinitum differunt, non possunt
esse unius speciei, nec etiam unius generis. Sed veniale et mortale
peccatum differunt in infinitum, veniali enim debetur poena
temporalis, mortali poena aeterna; mensura autem poenae respondet
quantitati culpae, secundum illud Deut. XXV, pro mensura delicti
erit et plagarum modus. Ergo veniale et mortale non sunt unius
generis, nedum quod sint unius speciei.
2. Praeterea, quaedam peccata sunt mortalia ex genere, sicut
homicidium et adulterium, quaedam vero ex suo genere sunt peccata
venialia, sicut verbum otiosum et risus superfluus. Ergo peccatum
veniale et mortale specie differunt.
3. Praeterea, sicut se habet actus virtuosus ad praemium, ita se
habet peccatum ad poenam. Sed praemium est finis virtuosi actus.
Ergo et poena est finis peccati. Sed peccata distinguuntur specie
secundum fines, ut dictum est. Ergo etiam distinguuntur specie
secundum reatum poenae.
Sed contra, ea quae constituunt speciem, sunt priora, sicut
differentiae specificae. Sed poena sequitur culpam, sicut effectus
eius. Ergo peccata non differunt specie secundum reatum poenae.
Respondeo dicendum quod eorum quae specie differunt, duplex
differentia invenitur. Una quidem quae constituit diversitatem
specierum, et talis differentia nunquam invenitur nisi in speciebus
diversis; sicut rationale et irrationale, animatum et inanimatum.
Alia autem differentia est consequens diversitatem speciei, et talis
differentia, etsi in aliquibus consequatur diversitatem speciei, in
aliis tamen potest inveniri in eadem specie; sicut album et nigrum
consequuntur diversitatem speciei corvi et cygni, tamen invenitur
huiusmodi differentia in eadem hominis specie. Dicendum est ergo quod
differentia venialis et mortalis peccati, vel quaecumque alia
differentia sumitur penes reatum, non potest esse differentia
constituens diversitatem speciei. Nunquam enim id quod est per
accidens, constituit speciem. Id autem quod est praeter intentionem
agentis, est per accidens, ut patet in II Physic. Manifestum est
autem quod poena est praeter intentionem peccantis. Unde per accidens
se habet ad peccatum, ex parte ipsius peccantis. Ordinatur tamen ad
peccatum ab exteriori, scilicet ex iustitia iudicantis, qui secundum
diversas conditiones peccatorum diversas poenas infligit. Unde
differentia quae est ex reatu poenae, potest consequi diversam speciem
peccatorum; non autem constituit diversitatem speciei. Differentia
autem peccati venialis et mortalis consequitur diversitatem
inordinationis, quae complet rationem peccati. Duplex enim est
inordinatio, una per subtractionem principii ordinis; alia qua,
salvato principio ordinis, fit inordinatio circa ea quae sunt post
principium. Sicut in corpore animalis quandoque quidem inordinatio
complexionis procedit usque ad destructionem principii vitalis, et haec
est mors, quandoque vero, salvo principio vitae, fit inordinatio
quaedam in humoribus, et tunc est aegritudo. Principium autem totius
ordinis in moralibus est finis ultimus, qui ita se habet in
operativis, sicut principium indemonstrabile in speculativis, ut
dicitur in VII Ethic. Unde quando anima deordinatur per peccatum
usque ad aversionem ab ultimo fine, scilicet Deo, cui unimur per
caritatem, tunc est peccatum mortale, quando vero fit deordinatio
citra aversionem a Deo, tunc est peccatum veniale. Sicut enim in
corporalibus deordinatio mortis, quae est per remotionem principii
vitae, est irreparabilis secundum naturam; inordinatio autem
aegritudinis reparari potest, propter id quod salvatur principium
vitae; similiter est in his quae pertinent ad animam. Nam in
speculativis qui errat circa principia, impersuasibilis est, qui autem
errat salvatis principiis, per ipsa principia revocari potest. Et
similiter in operativis qui peccando avertitur ab ultimo fine, quantum
est ex natura peccati, habet lapsum irreparabilem, et ideo dicitur
peccare mortaliter, aeternaliter puniendus. Qui vero peccat citra
aversionem a Deo, ex ipsa ratione peccati reparabiliter deordinatur,
quia salvatur principium, et ideo dicitur peccare venialiter, quia
scilicet non ita peccat ut mereatur interminabilem poenam.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum mortale et veniale differunt in
infinitum ex parte aversionis, non autem ex parte conversionis, per
quam respicit obiectum, unde peccatum speciem habet. Unde nihil
prohibet in eadem specie inveniri aliquod peccatum mortale et veniale,
sicut primus motus in genere adulterii est peccatum veniale; et verbum
otiosum, quod plerumque est veniale, potest etiam esse mortale.
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod invenitur aliquod peccatum
mortale ex genere, et aliquod peccatum veniale ex genere, sequitur
quod talis differentia consequatur diversitatem peccatorum secundum
speciem, non autem quod causet eam. Talis autem differentia potest
inveniri etiam in his quae sunt eiusdem speciei, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod praemium est de intentione merentis vel
virtuose agentis, sed poena non est de intentione peccantis, sed magis
est contra voluntatem ipsius. Unde non est similis ratio.
|
|