|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum commissionis et
omissionis specie differant. Delictum enim contra peccatum dividitur,
Ephes. II, ubi dicitur, cum essetis mortui delictis et peccatis
vestris. Et exponit ibi Glossa, delictis, idest dimittendo quae
iubentur; et peccatis, scilicet agendo prohibita, ex quo patet quod
per delictum intelligitur peccatum omissionis, per peccatum, peccatum
commissionis. Differunt igitur specie, cum ex opposito dividantur,
tanquam diversae species.
2. Praeterea, peccato per se convenit quod sit contra legem Dei,
ponitur enim in eius definitione, ut ex supradictis patet. Sed in
lege Dei alia sunt praecepta affirmativa, contra quae est peccatum
omissionis; et alia praecepta negativa, contra quae est peccatum
commissionis. Ergo peccatum omissionis et peccatum commissionis
differunt specie.
3. Praeterea, omissio et commissio differunt sicut affirmatio et
negatio. Sed affirmatio et negatio non possunt esse unius speciei,
quia negatio non habet speciem; non entis enim non sunt neque species
neque differentiae, ut philosophus dicit. Ergo omissio et commissio
non possunt esse unius speciei.
Sed contra, in eadem specie peccati invenitur omissio et commissio,
avarus enim et aliena rapit, quod est peccatum commissionis; et sua
non dat quibus dare debet, quod est peccatum omissionis. Ergo omissio
et commissio non differunt specie.
Respondeo dicendum quod in peccatis invenitur duplex differentia, una
materialis, et alia formalis. Materialis quidem attenditur secundum
naturalem speciem actuum peccati, formalis autem secundum ordinem ad
unum finem proprium, quod est obiectum proprium. Unde inveniuntur
aliqui actus materialiter specie differentes, qui tamen formaliter sunt
in eadem specie peccati, quia ad idem ordinantur, sicut ad eandem
speciem homicidii pertinet iugulatio, lapidatio et perforatio, quamvis
actus sint specie differentes secundum speciem naturae. Sic ergo si
loquamur de specie peccati omissionis et commissionis materialiter,
differunt specie, large tamen loquendo de specie, secundum quod
negatio vel privatio speciem habere potest. Si autem loquamur de
specie peccati omissionis et commissionis formaliter, sic non differunt
specie, quia ad idem ordinantur, et ex eodem motivo procedunt.
Avarus enim ad congregandum pecuniam et rapit, et non dat ea quae dare
debet; et similiter gulosus ad satisfaciendum gulae, et superflua
comedit, et ieiunia debita praetermittit; et idem est videre in
ceteris. Semper enim in rebus negatio fundatur super aliqua
affirmatione, quae est quodammodo causa eius, unde etiam in rebus
naturalibus eiusdem rationis est quod ignis calefaciat, et quod non
infrigidet.
Ad primum ergo dicendum quod illa divisio quae est per commissionem et
omissionem, non est secundum diversas species formales, sed materiales
tantum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod necesse fuit in lege Dei proponi diversa
praecepta affirmativa et negativa, ut gradatim homines introducerentur
ad virtutem, prius quidem abstinendo a malo, ad quod inducimur per
praecepta negativa; et postmodum faciendo bonum, ad quod inducimur per
praecepta affirmativa. Et sic praecepta affirmativa et negativa non
pertinent ad diversas virtutes, sed ad diversos gradus virtutis. Et
per consequens non oportet quod contrarientur diversis peccatis secundum
speciem. Peccatum etiam non habet speciem ex parte aversionis, quia
secundum hoc est negatio vel privatio, sed ex parte conversionis,
secundum quod est actus quidam. Unde secundum diversa praecepta legis
non diversificantur peccata secundum speciem.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de materiali
diversitate speciei. Sciendum est tamen quod negatio, etsi proprie
non sit in specie, constituitur tamen in specie per reductionem ad
aliquam affirmationem quam sequitur.
|
|