|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
dividatur peccatum in peccatum cordis, oris, et operis. Augustinus
enim, in XII de Trin., ponit tres gradus peccati, quorum primus
est, cum carnalis sensus illecebram quandam ingerit, quod est peccatum
cogitationis, secundus gradus est, quando sola cogitationis
delectatione aliquis contentus est; tertius gradus est, quando
faciendum decernitur per consensum. Sed tria haec pertinent ad
peccatum cordis. Ergo inconvenienter peccatum cordis ponitur quasi
unum genus peccati.
2. Praeterea, Gregorius, in IV Moral., ponit quatuor gradus
peccati, quorum primus est culpa latens in corde; secundus, cum
exterius publicatur; tertius est, cum consuetudine roboratur; quartus
est, cum usque ad praesumptionem divinae misericordiae, vel ad
desperationem, homo procedit. Ubi non distinguitur peccatum operis a
peccato oris; et adduntur duo alii peccatorum gradus. Ergo
inconveniens fuit prima divisio.
3. Praeterea, non potest esse peccatum in ore vel in opere, nisi
fiat prius in corde. Ergo ista peccata specie non differunt. Non
ergo debent contra se invicem dividi.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, super Ezech., tria sunt
generalia delicta quibus humanum subiacet genus, aut enim cogitatione,
aut sermone, aut opere peccamus.
Respondeo dicendum quod aliqua inveniuntur differre specie dupliciter.
Uno modo, ex eo quod utrumque habet speciem completam, sicut equus et
bos differunt specie. Alio modo, secundum diversos gradus in aliqua
generatione vel motu accipiuntur diversae species, sicut aedificatio
est completa generatio domus, collocatio autem fundamenti et erectio
parietis sunt species incompletae, ut patet per philosophum, in X
Ethic.; et idem etiam potest dici in generationibus animalium. Sic
igitur peccatum dividitur per haec tria, scilicet peccatum oris,
cordis et operis, non sicut per diversas species completas, nam
consummatio peccati est in opere, unde peccatum operis habet speciem
completam. Sed prima inchoatio eius est quasi fundatio in corde;
secundus autem gradus eius est in ore, secundum quod homo prorumpit
facile ad manifestandum conceptum cordis; tertius autem gradus iam est
in consummatione operis. Et sic haec tria differunt secundum diversos
gradus peccati. Patet tamen quod haec tria pertinent ad unam perfectam
peccati speciem, cum ab eodem motivo procedant, iracundus enim, ex
hoc quod appetit vindictam, primo quidem perturbatur in corde;
secundo, in verba contumeliosa prorumpit; tertio vero, procedit usque
ad facta iniuriosa. Et idem patet in luxuria, et in quolibet alio
peccato.
Ad primum ergo dicendum quod omne peccatum cordis convenit in ratione
occulti, et secundum hoc ponitur unus gradus. Qui tamen per tres
gradus distinguitur, scilicet cogitationis, delectationis et
consensus.
Ad secundum dicendum quod peccatum oris et operis conveniunt in
manifestatione, et propter hoc a Gregorio sub uno computantur.
Hieronymus autem distinguit ea, quia in peccato oris est manifestatio
tantum, et principaliter intenta, in peccato vero operis est
principaliter expletio interioris conceptus cordis, sed manifestatio
est ex consequenti. Consuetudo vero et desperatio sunt gradus
consequentes post speciem perfectam peccati, sicut adolescentia et
iuventus post perfectam hominis generationem.
Ad tertium dicendum quod peccatum cordis et oris non distinguuntur a
peccato operis, quando simul cum eo coniunguntur, sed prout quodlibet
horum per se invenitur. Sicut etiam pars motus non distinguitur a toto
motu, quando motus est continuus, sed solum quando motus sistit in
medio.
|
|