|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod superabundantia et
defectus non diversificent species peccatorum. Superabundantia enim et
defectus differunt secundum magis et minus. Sed magis et minus non
diversificant speciem. Ergo superabundantia et defectus non
diversificant speciem peccatorum.
2. Praeterea, sicut peccatum in agibilibus est ex hoc quod receditur
a rectitudine rationis, ita falsitas in speculativis est ex hoc quod
receditur a veritate rei. Sed non diversificatur species falsitatis ex
hoc quod aliquis dicit plus vel minus esse quam sit in re. Ergo etiam
non diversificatur species peccati ex hoc quod recedit a rectitudine
rationis in plus vel in minus.
3. Praeterea, ex duabus speciebus non constituitur una species, ut
Porphyrius dicit. Sed superabundantia et defectus uniuntur in uno
peccato, sunt enim simul quidam illiberales et prodigi, quorum duorum
illiberalitas est peccatum secundum defectum, prodigalitas autem
secundum superabundantiam. Ergo superabundantia et defectus non
diversificant speciem peccatorum.
Sed contra, contraria differunt secundum speciem, nam contrarietas
est differentia secundum formam, ut dicitur in X Metaphys. Sed
vitia quae differunt secundum superabundantiam et defectum, sunt
contraria, sicut illiberalitas prodigalitati. Ergo differunt secundum
speciem.
Respondeo dicendum quod, cum in peccato sint duo, scilicet ipse
actus, et inordinatio eius, prout receditur ab ordine rationis et
legis divinae; species peccati attenditur non ex parte inordinationis,
quae est praeter intentionem peccantis, ut supra dictum est; sed magis
ex parte ipsius actus, secundum quod terminatur ad obiectum, in quod
fertur intentio peccantis. Et ideo ubicumque occurrit diversum motivum
inclinans intentionem ad peccandum, ibi est diversa species peccati.
Manifestum est autem quod non est idem motivum ad peccandum in peccatis
quae sunt secundum superabundantiam, et in peccatis quae sunt secundum
defectum; quinimmo sunt contraria motiva; sicut motivum in peccato
intemperantiae est amor delectationum corporalium, motivum autem in
peccato insensibilitatis est odium earum. Unde huiusmodi peccata non
solum differunt specie, sed etiam sunt sibi invicem contraria.
Ad primum ergo dicendum quod magis et minus, etsi non sint causa
diversitatis speciei, consequuntur tamen quandoque species
differentes, prout proveniunt ex diversis formis, sicut si dicatur
quod ignis est levior aere. Unde philosophus dicit, in VIII
Ethic., quod qui posuerunt non esse diversas species amicitiarum
propter hoc quod dicuntur secundum magis et minus, non sufficienti
crediderunt signo. Et hoc modo superexcedere rationem, vel deficere
ab ea, pertinet ad diversa peccata secundum speciem, inquantum
consequuntur diversa motiva.
Ad secundum dicendum quod intentio peccantis non est ut recedat a
ratione, et ideo non efficitur eiusdem rationis peccatum
superabundantiae et defectus propter recessum ab eadem rationis
rectitudine. Sed quandoque ille qui dicit falsum, intendit veritatem
occultare, unde quantum ad hoc, non refert utrum dicat vel plus vel
minus. Si tamen recedere a veritate sit praeter intentionem, tunc
manifestum est quod ex diversis causis aliquis movetur ad dicendum plus
vel minus, et secundum hoc diversa est ratio falsitatis. Sicut patet
de iactatore, qui superexcedit dicendo falsum, quaerens gloriam; et
de deceptore, qui diminuit, evadens debiti solutionem. Unde et
quaedam falsae opiniones sunt sibi invicem contrariae.
Ad tertium dicendum quod prodigus et illiberalis potest esse aliquis
secundum diversa, ut scilicet sit aliquis illiberalis in accipiendo
quae non debet, et prodigus in dando quae non debet. Nihil autem
prohibet contraria inesse eidem secundum diversa.
|
|