|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod propter conditionem
personae in quam peccatur, peccatum non aggravetur. Si enim hoc
esset, maxime aggravaretur ex hoc quod aliquis peccat contra aliquem
virum iustum et sanctum. Sed ex hoc non aggravatur peccatum, minus
enim laeditur ex iniuria illata virtuosus, qui aequanimiter tolerat,
quam alii, qui etiam interius scandalizati laeduntur. Ergo conditio
personae in quam peccatur, non aggravat peccatum.
2. Praeterea, si conditio personae aggravaret peccatum, maxime
aggravaretur ex propinquitate, quia sicut Tullius dicit in paradoxis,
in servo necando semel peccatur, in patris vita violanda multa
peccantur. Sed propinquitas personae in quam peccatur, non videtur
aggravare peccatum, quia unusquisque sibi ipsi maxime est propinquus;
et tamen minus peccat qui aliquod damnum sibi infert, quam si inferret
alteri, puta si occideret equum suum, quam si occideret equum
alterius, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo propinquitas
personae non aggravat peccatum.
3. Praeterea, conditio personae peccantis praecipue aggravat
peccatum ratione dignitatis vel scientiae, secundum illud Sap. VI,
potentes potenter tormenta patientur; et Luc. XII, servus sciens
voluntatem domini, et non faciens, plagis vapulabit multis. Ergo,
pari ratione, ex parte personae in quam peccatur, magis aggravaret
peccatum dignitas aut scientia personae in quam peccatur. Sed non
videtur gravius peccare qui facit iniuriam personae ditiori vel
potentiori, quam alicui pauperi, quia non est personarum acceptio apud
Deum, secundum cuius iudicium gravitas peccati pensatur. Ergo
conditio personae in quam peccatur, non aggravat peccatum.
Sed contra est quod in sacra Scriptura specialiter vituperatur
peccatum quod contra servos Dei committitur, sicut III Reg.
XIX, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt
gladio. Vituperatur etiam specialiter peccatum commissum contra
personas propinquas, secundum illud Mich. VII, filius contumeliam
facit patri, filia consurgit adversus matrem suam. Vituperatur etiam
specialiter peccatum quod committitur contra personas in dignitate
constitutas, ut patet Iob XXXIV, qui dicit regi, apostata; qui
vocat duces impios. Ergo conditio personae in quam peccatur, aggravat
peccatum.
Respondeo dicendum quod persona in quam peccatur, est quodammodo
obiectum peccati. Dictum est autem supra quod prima gravitas peccati
attenditur ex parte obiecti. Ex quo quidem tanto attenditur maior
gravitas in peccato, quanto obiectum eius est principalior finis.
Fines autem principales humanorum actuum sunt Deus, ipse homo, et
proximus, quidquid enim facimus, propter aliquod horum facimus;
quamvis etiam horum trium unum sub altero ordinetur. Potest igitur ex
parte horum trium considerari maior vel minor gravitas in peccato
secundum conditionem personae in quam peccatur. Primo quidem, ex
parte Dei, cui tanto magis aliquis homo coniungitur, quanto est
virtuosior vel Deo sacratior. Et ideo iniuria tali personae illata,
magis redundat in Deum, secundum illud Zach. II, qui vos
tetigerit, tangit pupillam oculi mei. Unde peccatum fit gravius ex
hoc quod peccatur in personam magis Deo coniunctam, vel ratione
virtutis vel ratione officii. Ex parte vero sui ipsius, manifestum
est quod tanto aliquis gravius peccat, quanto in magis coniunctam
personam, seu naturali necessitudine, seu beneficiis, seu quacumque
coniunctione, peccaverit, quia videtur in seipsum magis peccare, et
pro tanto gravius peccat, secundum illud Eccli. XIV, qui sibi
nequam est, cui bonus erit? Ex parte vero proximi, tanto gravius
peccatur, quanto peccatum plures tangit. Et ideo peccatum quod fit in
personam publicam, puta regem vel principem, qui gerit personam totius
multitudinis, est gravius quam peccatum quod committitur contra unam
personam privatam, unde specialiter dicitur Exod. XXII, principi
populi tui non maledices. Et similiter iniuria quae fit alicui famosae
personae, videtur esse gravior, ex hoc quod in scandalum et in
turbationem plurimorum redundat.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui infert iniuriam virtuoso,
quantum est in se, turbat eum et interius et exterius. Sed quod iste
interius non turbetur, contingit ex eius bonitate, quae non diminuit
peccatum iniuriantis.
Ad secundum dicendum quod nocumentum quod quis sibi ipsi infert in his
quae subsunt dominio propriae voluntatis, sicut in rebus possessis,
habet minus de peccato quam si alteri inferatur, quia propria voluntate
hoc agit. Sed in his quae non subduntur dominio voluntatis, sicut
sunt naturalia et spiritualia bona, est gravius peccatum nocumentum
sibi ipsi inferre, gravius enim peccat qui occidit seipsum, quam qui
occidit alterum. Sed quia res propinquorum nostrorum non subduntur
voluntatis nostrae dominio, non procedit ratio quantum ad nocumenta
rebus illorum illata, quod circa ea minus peccetur; nisi forte
velint, vel ratum habeant.
Ad tertium dicendum quod non est acceptio personarum si Deus gravius
punit peccantem contra excellentiores personas, hoc enim fit propter
hoc quod hoc redundat in plurium nocumentum.
|
|