|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod magnitudo personae
peccantis non aggravet peccatum. Homo enim maxime redditur magnus ex
hoc quod Deo adhaeret, secundum illud Eccli. XXV, quam magnus
est qui invenit sapientiam et scientiam. Sed non est super timentem
Deum. Sed quanto aliquis magis Deo adhaeret, tanto minus imputatur
ei aliquid ad peccatum, dicitur enim II Paralip. XXX, dominus
bonus propitiabitur cunctis qui in toto corde requirunt dominum Deum
patrum suorum, et non imputabitur eis quod minus sanctificati sunt.
Ergo peccatum non aggravatur ex magnitudine personae peccantis.
2. Praeterea, non est personarum acceptio apud Deum, ut dicitur
Rom. II. Ergo non magis punit pro uno et eodem peccato, unum quam
alium. Non ergo aggravatur ex magnitudine personae peccantis.
3. Praeterea, nullus debet ex bono incommodum reportare.
Reportaret autem, si id quod agit, magis ei imputaretur ad culpam.
Ergo propter magnitudinem personae peccantis non aggravatur peccatum.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in II de summo bono, tanto
maius cognoscitur peccatum esse, quanto maior qui peccat habetur.
Respondeo dicendum quod duplex est peccatum. Quoddam ex subreptione
proveniens, propter infirmitatem humanae naturae. Et tale peccatum
minus imputatur ei qui est maior in virtute, eo quod minus negligit
huiusmodi peccata reprimere, quae tamen omnino subterfugere infirmitas
humana non sinit. Alia vero peccata sunt ex deliberatione
procedentia. Et ista peccata tanto magis alicui imputantur, quanto
maior est. Et hoc potest esse propter quatuor. Primo quidem, quia
facilius possunt resistere peccato maiores, puta qui excedunt in
scientia et virtute. Unde dominus dicit, Luc. XII, quod servus
sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit
multis. Secundo, propter ingratitudinem, quia omne bonum quo quis
magnificatur, est Dei beneficium, cui homo fit ingratus peccando.
Et quantum ad hoc, quaelibet maioritas, etiam in temporalibus bonis
peccatum aggravat, secundum illud Sap. VI, potentes potenter
tormenta patientur. Tertio, propter specialem repugnantiam actus
peccati ad magnitudinem personae, sicut si princeps iustitiam violet,
qui ponitur iustitiae custos; et si sacerdos fornicetur, qui
castitatem vovit. Quarto, propter exemplum, sive scandalum, quia,
ut Gregorius dicit in pastorali, in exemplum culpa vehementer
extenditur, quando pro reverentia gradus peccator honoratur. Ad
plurium etiam notitiam perveniunt peccata magnorum; et magis homines ea
indigne ferunt.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de his quae per
subreptionem infirmitatis humanae negligenter aguntur.
Ad secundum dicendum quod Deus non accipit personas, si maiores plus
punit, quia ipsorum maioritas facit ad gravitatem peccati, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod homo magnus non reportat incommodum ex bono
quod habet, sed ex malo usu illius.
|
|