|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnia peccata sint
connexa. Dicitur enim Iac. II, quicumque totam legem servaverit,
offendat autem in uno, factus est omnium reus. Sed idem est esse reum
omnium mandatorum legis, quod habere omnia peccata, quia, sicut
Ambrosius dicit, peccatum est transgressio legis divinae, et
caelestium inobedientia mandatorum. Ergo quicumque peccat uno
peccato, subiicitur omnibus peccatis.
2. Praeterea, quodlibet peccatum excludit virtutem sibi oppositam.
Sed qui caret una virtute, caret omnibus, ut patet ex supradictis.
Ergo qui peccat uno peccato, privatur omnibus virtutibus. Sed qui
caret virtute, habet vitium sibi oppositum. Ergo qui habet unum
peccatum, habet omnia peccata.
3. Praeterea, virtutes omnes sunt connexae quae conveniunt in uno
principio, ut supra habitum est. Sed sicut virtutes conveniunt in uno
principio, ita et peccata, quia sicut amor Dei, qui facit civitatem
Dei, est principium et radix omnium virtutum, ita amor sui, qui
facit civitatem Babylonis, est radix omnium peccatorum; ut patet per
Augustinum, XIV de Civ. Dei. Ergo etiam omnia vitia et peccata
sunt connexa, ita ut qui unum habet, habeat omnia.
Sed contra, quaedam vitia sunt sibi invicem contraria, ut patet per
philosophum, in II Ethic. Sed impossibile est contraria simul
inesse eidem. Ergo impossibile est omnia peccata et vitia esse sibi
invicem connexa.
Respondeo dicendum quod aliter se habet intentio agentis secundum
virtutem ad sequendum rationem, et aliter intentio peccantis ad
divertendum a ratione. Cuiuslibet enim agentis secundum virtutem
intentio est ut rationis regulam sequatur, et ideo omnium virtutum
intentio in idem tendit. Et propter hoc omnes virtutes habent
connexionem ad invicem in ratione recta agibilium, quae est prudentia,
sicut supra dictum est. Sed intentio peccantis non est ad hoc quod
recedat ab eo quod est secundum rationem, sed potius ut tendat in
aliquod bonum appetibile, a quo speciem sortitur. Huiusmodi autem
bona in quae tendit intentio peccantis a ratione recedens, sunt
diversa, nullam connexionem habentia ad invicem, immo etiam interdum
sunt contraria. Cum igitur vitia et peccata speciem habeant secundum
illud ad quod convertuntur, manifestum est quod, secundum illud quod
perficit speciem peccatorum, nullam connexionem habent peccata ad
invicem. Non enim peccatum committitur in accedendo a multitudine ad
unitatem, sicut accidit in virtutibus quae sunt connexae, sed potius
in recedendo ab unitate ad multitudinem.
Ad primum ergo dicendum quod Iacobus loquitur de peccato non ex parte
conversionis, secundum quod peccata distinguuntur, sicut dictum est,
sed loquitur de eis ex parte aversionis, inquantum scilicet homo
peccando recedit a legis mandato. Omnia autem legis mandata sunt ab
uno et eodem, ut ipse ibidem dicit, et ideo idem Deus contemnitur in
omni peccato. Et ex hac parte dicit quod qui offendit in uno, factus
est omnium reus, quia scilicet uno peccato peccando, incurrit poenae
reatum ex hoc quod contemnit Deum, ex cuius contemptu provenit omnium
peccatorum reatus.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, non per quemlibet
actum peccati tollitur virtus opposita, nam peccatum veniale virtutem
non tollit; peccatum autem mortale tollit virtutem infusam, inquantum
avertit a Deo; sed unus actus peccati etiam mortalis, non tollit
habitum virtutis acquisitae. Sed si multiplicentur actus intantum quod
generetur contrarius habitus, excluditur habitus virtutis acquisitae.
Qua exclusa, excluditur prudentia, quia cum homo agit contra
quamcumque virtutem, agit contra prudentiam. Sine prudentia autem
nulla virtus moralis esse potest, ut supra habitum est. Et ideo per
consequens excluduntur omnes virtutes morales, quantum ad perfectum et
formale esse virtutis, quod habent secundum quod participant
prudentiam, remanent tamen inclinationes ad actus virtutum, non
habentes rationem virtutis. Sed non sequitur quod propter hoc homo
incurrat omnia vitia vel peccata. Primo quidem, quia uni virtuti
plura vitia opponuntur, ita quod virtus potest privari per unum eorum,
etsi alterum non adsit. Secundo, quia peccatum directe opponitur
virtuti quantum ad inclinationem virtutis ad actum, ut supra dictum
est, unde, remanentibus aliquibus inclinationibus virtuosis, non
potest dici quod homo habeat vitia vel peccata opposita.
Ad tertium dicendum quod amor Dei est congregativus, inquantum
affectum hominis a multis ducit in unum, et ideo virtutes, quae ex
amore Dei causantur, connexionem habent. Sed amor sui disgregat
affectum hominis in diversa, prout scilicet homo se amat appetendo sibi
bona temporalia, quae sunt varia et diversa, et ideo vitia et
peccata, quae causantur ex amore sui, non sunt connexa.
|
|