|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnia peccata sint
paria. Hoc enim est peccare, facere quod non licet. Sed facere quod
non licet, uno et eodem modo in omnibus reprehenditur. Ergo peccare
uno et eodem modo reprehenditur. Non ergo unum peccatum est alio
gravius.
2. Praeterea, omne peccatum consistit in hoc quod homo transgreditur
regulam rationis, quae ita se habet ad actus humanos, sicut regula
linearis in corporalibus rebus. Ergo peccare simile est ei quod est
lineas transilire. Sed lineas transilire est aequaliter et uno modo,
etiam si aliquis longius recedat vel propinquius stet, quia privationes
non recipiunt magis et minus. Ergo omnia peccata sunt aequalia.
3. Praeterea, peccata virtutibus opponuntur. Sed omnes virtutes
aequales sunt, ut Tullius dicit, in paradoxis. Ergo omnia peccata
sunt paria.
Sed contra est quod dominus dicit ad Pilatum, Ioan. XIX, qui
tradidit me tibi, maius peccatum habet. Et tamen constat quod
Pilatus aliquod peccatum habuit. Ergo unum peccatum est maius alio.
Respondeo dicendum quod opinio Stoicorum fuit, quam Tullius
prosequitur in paradoxis, quod omnia peccata sunt paria. Et ex hoc
etiam derivatus est quorundam haereticorum error, qui, ponentes omnia
peccata esse paria, dicunt etiam omnes poenas Inferni esse pares. Et
quantum ex verbis Tullii perspici potest, Stoici movebantur ex hoc
quod considerabant peccatum ex parte privationis tantum, prout scilicet
est recessus a ratione, unde simpliciter aestimantes quod nulla
privatio susciperet magis et minus, posuerunt omnia peccata esse
paria. Sed si quis diligenter consideret, inveniet duplex privationum
genus. Est enim quaedam simplex et pura privatio, quae consistit
quasi in corruptum esse, sicut mors est privatio vitae, et tenebra est
privatio luminis. Et tales privationes non recipiunt magis et minus,
quia nihil residuum est de habitu opposito. Unde non minus est mortuus
aliquis primo die mortis, et tertio vel quarto, quam post annum,
quando iam cadaver fuerit resolutum. Et similiter non est magis
tenebrosa domus, si lucerna sit operta pluribus velaminibus, quam si
sit operta uno solo velamine totum lumen intercludente. Est autem alia
privatio non simplex, sed aliquid retinens de habitu opposito; quae
quidem privatio magis consistit in corrumpi, quam in corruptum esse,
sicut aegritudo, quae privat debitam commensurationem humorum, ita
tamen quod aliquid eius remanet, alioquin non remaneret animal vivum;
et simile est de turpitudine, et aliis huiusmodi. Huiusmodi autem
privationes recipiunt magis et minus ex parte eius quod remanet de
habitu contrario, multum enim refert ad aegritudinem vel turpitudinem,
utrum plus vel minus a debita commensuratione humorum vel membrorum
recedatur. Et similiter dicendum est de vitiis et peccatis, sic enim
in eis privatur debita commensuratio rationis, ut non totaliter ordo
rationis tollatur; alioquin malum, si sit integrum, destruit
seipsum, ut dicitur in IV Ethic.; non enim posset remanere
substantia actus, vel affectio agentis, nisi aliquid remaneret de
ordine rationis. Et ideo multum interest ad gravitatem peccati, utrum
plus vel minus recedatur a rectitudine rationis. Et secundum hoc
dicendum est quod non omnia peccata sunt paria.
Ad primum ergo dicendum quod peccata committere non licet, propter
aliquam deordinationem quam habent. Unde illa quae maiorem
deordinationem continent, sunt magis illicita; et per consequens
graviora peccata.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato, ac si esset
privatio pura.
Ad tertium dicendum quod virtutes sunt aequales proportionaliter in uno
et eodem, tamen una virtus praecedit aliam dignitate secundum suam
speciem; et unus etiam homo est alio virtuosior in eadem specie
virtutis, ut supra habitum est. Et tamen si virtutes essent pares,
non sequeretur vitia esse paria, quia virtutes habent connexionem, non
autem vitia seu peccata.
|
|