|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatorum gravitas non
varietur secundum obiecta. Gravitas enim peccati pertinet ad modum vel
qualitatem ipsius peccati. Sed obiectum est materia ipsius peccati.
Ergo secundum diversa obiecta, peccatorum gravitas non variatur.
2. Praeterea, gravitas peccati est intensio malitiae ipsius.
Peccatum autem non habet rationem malitiae ex parte conversionis ad
proprium obiectum, quod est quoddam bonum appetibile; sed magis ex
parte aversionis. Ergo gravitas peccatorum non variatur secundum
diversa obiecta.
3. Praeterea, peccata quae habent diversa obiecta, sunt diversorum
generum. Sed ea quae sunt diversorum generum, non sunt comparabilia,
ut probatur in VII Physic. Ergo unum peccatum non est gravius
altero secundum diversitatem obiectorum.
Sed contra, peccata recipiunt speciem ex obiectis, ut ex supradictis
patet. Sed aliquorum peccatorum unum est gravius altero secundum suam
speciem, sicut homicidium furto. Ergo gravitas peccatorum differt
secundum obiecta.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, gravitas
peccatorum differt eo modo quo una aegritudo est alia gravior, sicut
enim bonum sanitatis consistit in quadam commensuratione humorum per
convenientiam ad naturam animalis, ita bonum virtutis consistit in
quadam commensuratione humani actus secundum convenientiam ad regulam
rationis. Manifestum est autem quod tanto est gravior aegritudo,
quanto tollitur debita humorum commensuratio per commensurationem
prioris principii, sicut aegritudo quae provenit in corpore humano ex
corde, quod est principium vitae, vel ex aliquo quod appropinquat
cordi, periculosior est. Unde oportet etiam quod peccatum sit tanto
gravius, quanto deordinatio contingit circa aliquod principium quod est
prius in ordine rationis. Ratio autem ordinat omnia in agibilibus ex
fine. Et ideo quanto peccatum contingit in actibus humanis ex altiori
fine, tanto peccatum est gravius. Obiecta autem actuum sunt fines
eorum, ut ex supradictis patet. Et ideo secundum diversitatem
obiectorum attenditur diversitas gravitatis in peccatis. Sicut patet
quod res exteriores ordinantur ad hominem sicut ad finem; homo autem
ordinatur ulterius in Deum sicut in finem. Unde peccatum quod est
circa ipsam substantiam hominis, sicut homicidium est gravius peccato
quod est circa res exteriores, sicut furtum; et adhuc est gravius
peccatum quod immediate contra Deum committitur, sicut infidelitas,
blasphemia et huiusmodi. Et in ordine quorumlibet horum peccatorum
unum peccatum est gravius altero, secundum quod est circa aliquid
principalius vel minus principale. Et quia peccata habent speciem ex
obiectis, differentia gravitatis quae attenditur penes obiecta, est
prima et principalis, quasi consequens speciem.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum, etsi sit materia circa quam
terminatur actus, habet tamen rationem finis, secundum quod intentio
agentis fertur in ipsum, ut supra dictum est. Forma autem actus
moralis dependet ex fine, ut ex superioribus patet.
Ad secundum dicendum quod ex ipsa indebita conversione ad aliquod bonum
commutabile, sequitur aversio ab incommutabili bono, in qua perficitur
ratio mali. Et ideo oportet quod secundum diversitatem eorum quae
pertinent ad conversionem, sequatur diversa gravitas malitiae in
peccatis.
Ad tertium dicendum quod omnia obiecta humanorum actuum habent ordinem
ad invicem, et ideo omnes actus humani quodammodo conveniunt in uno
genere, secundum quod ordinantur ad ultimum finem. Et ideo nihil
prohibet omnia peccata esse comparabilia.
|
|