|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gravitas peccatorum non
differat secundum dignitatem virtutum quibus peccata opponuntur, ut
scilicet maiori virtuti gravius peccatum opponatur. Quia ut dicitur
Prov. XV, in abundanti iustitia virtus maxima est. Sed sicut
dicit dominus, Matth. V, abundans iustitia cohibet iram; quae est
minus peccatum quam homicidium, quod cohibet minor iustitia. Ergo
maximae virtuti opponitur minimum peccatum.
2. Praeterea, in II Ethic. dicitur quod virtus est circa
difficile et bonum, ex quo videtur quod maior virtus sit circa magis
difficile. Sed minus est peccatum si homo deficiat in magis
difficili, quam si deficiat in minus difficili. Ergo maiori virtuti
minus peccatum opponitur.
3. Praeterea, caritas est maior virtus quam fides et spes, ut
dicitur I ad Cor. XIII. Odium autem, quod opponitur caritati,
est minus peccatum quam infidelitas vel desperatio, quae opponuntur
fidei et spei. Ergo maiori virtuti opponitur minus peccatum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VIII Ethic., quod
pessimum optimo contrarium est. Optimum autem in moralibus est maxima
virtus; pessimum autem, gravissimum peccatum. Ergo maximae virtuti
opponitur gravissimum peccatum.
Respondeo dicendum quod virtuti opponitur aliquod peccatum, uno quidem
modo principaliter et directe, quod scilicet est circa idem obiectum,
nam contraria circa idem sunt. Et hoc modo oportet quod maiori virtuti
opponatur gravius peccatum. Sicut enim ex parte obiecti attenditur
maior gravitas peccati, ita etiam maior dignitas virtutis, utrumque
enim ex obiecto speciem sortitur, ut ex supradictis patet. Unde
oportet quod maximae virtuti directe contrarietur maximum peccatum,
quasi maxime ab eo distans in eodem genere. Alio modo potest
considerari oppositio virtutis ad peccatum, secundum quandam
extensionem virtutis cohibentis peccatum, quanto enim fuerit virtus
maior, tanto magis elongat hominem a peccato sibi contrario, ita quod
non solum ipsum peccatum, sed etiam inducentia ad peccatum cohibet.
Et sic manifestum est quod quanto aliqua virtus fuerit maior, tanto
etiam minora peccata cohibet, sicut etiam sanitas, quanto fuerit
maior, tanto etiam minores distemperantias excludit. Et per hunc
modum maiori virtuti minus peccatum opponitur ex parte effectus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de oppositione quae
attenditur secundum cohibitionem peccati, sic enim abundans iustitia
etiam minora peccata cohibet.
Ad secundum dicendum quod maiori virtuti, quae est circa bonum magis
difficile, contrariatur directe peccatum quod est circa malum magis
difficile. Utrobique enim invenitur quaedam eminentia, ex hoc quod
ostenditur voluntas proclivior in bonum vel in malum, ex hoc quod
difficultate non vincitur.
Ad tertium dicendum quod caritas non est quicumque amor, sed amor
Dei. Unde non opponitur ei quodcumque odium directe, sed odium
Dei, quod est gravissimum peccatorum.
|
|