|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccata carnalia non
sint minoris culpae quam peccata spiritualia. Adulterium enim gravius
peccatum est quam furtum, dicitur enim Prov. VI, non grandis est
culpae cum quis furatus fuerit. Qui autem adulter est, propter cordis
inopiam perdet animam suam. Sed furtum pertinet ad avaritiam, quae
est peccatum spirituale; adulterium autem ad luxuriam, quae est
peccatum carnale. Ergo peccata carnalia sunt maioris culpae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, super Levit., quod Diabolus
maxime gaudet de peccato luxuriae et idololatriae. Sed de maiori culpa
magis gaudet. Ergo, cum luxuria sit peccatum carnale, videtur quod
peccata carnalia sint maximae culpae.
3. Praeterea, philosophus probat, in VII Ethic., quod
incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae. Sed ira
est peccatum spirituale, secundum Gregorium, XXXI Moral.;
concupiscentia autem pertinet ad peccata carnalia. Ergo peccatum
carnale est gravius quam peccatum spirituale.
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod peccata carnalia sunt
minoris culpae, et maioris infamiae.
Respondeo dicendum quod peccata spiritualia sunt maioris culpae quam
peccata carnalia. Quod non est sic intelligendum quasi quodlibet
peccatum spirituale sit maioris culpae quolibet peccato carnali, sed
quia, considerata hac sola differentia spiritualitatis et
carnalitatis, graviora sunt quam cetera peccata, ceteris paribus.
Cuius ratio triplex potest assignari. Prima quidem ex parte
subiecti. Nam peccata spiritualia pertinent ad spiritum, cuius est
converti ad Deum et ab eo averti, peccata vero carnalia consummantur
in delectatione carnalis appetitus, ad quem principaliter pertinet ad
bonum corporale converti. Et ideo peccatum carnale, inquantum
huiusmodi, plus habet de conversione, propter quod etiam est maioris
adhaesionis, sed peccatum spirituale habet plus de aversione, ex qua
procedit ratio culpae. Et ideo peccatum spirituale, inquantum
huiusmodi, est maioris culpae. Secunda ratio potest sumi ex parte
eius in quem peccatur. Nam peccatum carnale, inquantum huiusmodi,
est in corpus proprium; quod est minus diligendum, secundum ordinem
caritatis, quam Deus et proximus, in quos peccatur per peccata
spiritualia. Et ideo peccata spiritualia, inquantum huiusmodi, sunt
maioris culpae. Tertia ratio potest sumi ex parte motivi. Quia
quanto est gravius impulsivum ad peccandum, tanto homo minus peccat,
ut infra dicetur. Peccata autem carnalia habent vehementius
impulsivum, idest ipsam concupiscentiam carnis nobis innatam. Et ideo
peccata spiritualia, inquantum huiusmodi, sunt maioris culpae.
Ad primum ergo dicendum quod adulterium non solum pertinet ad peccatum
luxuriae, sed etiam pertinet ad peccatum iniustitiae. Et quantum ad
hoc, potest ad avaritiam reduci; ut Glossa dicit, ad Ephes.,
super illud, omnis fornicator, aut immundus, aut avarus. Et tunc
gravius est adulterium quam furtum, quanto homini carior est uxor quam
res possessa.
Ad secundum dicendum quod Diabolus dicitur maxime gaudere de peccato
luxuriae, quia est maximae adhaerentiae, et difficile ab eo homo
potest eripi, insatiabilis est enim delectabilis appetitus ut
philosophus dicit, in III Ethic.
Ad tertium dicendum quod philosophus dicit, turpiorem esse
incontinentem concupiscentiae quam incontinentem irae, quia minus
participat de ratione. Et secundum hoc etiam dicit, in III
Ethic., quod peccata intemperantiae sunt maxime exprobrabilia, quia
sunt circa illas delectationes quae sunt communes nobis et brutis, unde
quodammodo per ista peccata homo brutalis redditur. Et inde est quod,
sicut Gregorius dicit, sunt maioris infamiae.
|
|