|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod gravitas peccatorum non
attendatur secundum causam peccati. Quanto enim peccati causa fuerit
maior, tanto vehementius movet ad peccandum, et ita difficilius potest
ei resisti. Sed peccatum diminuitur ex hoc quod ei difficilius
resistitur, hoc enim pertinet ad infirmitatem peccantis, ut non facile
resistat peccato; peccatum autem quod est ex infirmitate, levius
iudicatur. Non ergo peccatum habet gravitatem ex parte suae causae.
2. Praeterea, concupiscentia est generalis quaedam causa peccati,
unde dicit Glossa, super illud Rom. VII, nam concupiscentiam
nesciebam etc., bona est lex, quae, dum concupiscentiam prohibet,
omne malum prohibet. Sed quanto homo fuerit victus maiori
concupiscentia, tanto est minus peccatum. Gravitas ergo peccati
diminuitur ex magnitudine causae.
3. Praeterea, sicut rectitudo rationis est causa virtuosi actus,
ita defectus rationis videtur esse causa peccati. Sed defectus
rationis, quanto fuerit maior, tanto est minus peccatum, intantum
quod qui carent usu rationis, omnino excusentur a peccato; et qui ex
ignorantia peccat, levius peccat. Ergo gravitas peccati non augetur
ex magnitudine causae.
Sed contra, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Ergo, si
causa peccati maior fuerit, peccatum erit gravius.
Respondeo dicendum quod in genere peccati, sicut et in quolibet alio
genere, potest accipi duplex causa. Una quae est propria et per se
causa peccati, quae est ipsa voluntas peccandi, comparatur enim ad
actum peccati sicut arbor ad fructum, ut dicitur in Glossa, super
illud Matth. VII, non potest arbor bona fructus malos facere. Et
huiusmodi causa quanto fuerit maior, tanto peccatum erit gravius,
quanto enim voluntas fuerit maior ad peccandum, tanto homo gravius
peccat. Aliae vero causae peccati accipiuntur quasi extrinsecae et
remotae, ex quibus scilicet voluntas inclinatur ad peccandum. Et in
his causis est distinguendum. Quaedam enim harum inducunt voluntatem
ad peccandum, secundum ipsam naturam voluntatis, sicut finis, quod
est proprium obiectum voluntatis. Et ex tali causa augetur peccatum,
gravius enim peccat cuius voluntas ex intentione peioris finis
inclinatur ad peccandum. Aliae vero causae sunt quae inclinant
voluntatem ad peccandum, praeter naturam et ordinem ipsius voluntatis,
quae nata est moveri libere ex seipsa secundum iudicium rationis. Unde
causae quae diminuunt iudicium rationis, sicut ignorantia; vel quae
diminuunt liberum motum voluntatis, sicut infirmitas vel violentia aut
metus, aut aliquid huiusmodi, diminuunt peccatum, sicut et diminuunt
voluntarium, intantum quod si actus sit omnino involuntarius, non
habet rationem peccati.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de causa movente
extrinseca, quae diminuit voluntarium, cuius quidem causae augmentum
diminuit peccatum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod si sub concupiscentia includatur etiam ipse
motus voluntatis, sic ubi est maior concupiscentia, est maius
peccatum. Si vero concupiscentia dicatur passio quaedam, quae est
motus vis concupiscibilis, sic maior concupiscentia praecedens iudicium
rationis et motum voluntatis, diminuit peccatum, quia qui maiori
concupiscentia stimulatus peccat, cadit ex graviori tentatione; unde
minus ei imputatur. Si vero concupiscentia sic sumpta sequatur
iudicium rationis et motum voluntatis, sic ubi est maior
concupiscentia, est maius peccatum, insurgit enim interdum maior
concupiscentiae motus ex hoc quod voluntas ineffrenate tendit in suum
obiectum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de causa quae causat
involuntarium, et haec diminuit peccatum, ut dictum est.
|
|