|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non
aggravet peccatum. Peccatum enim habet gravitatem ex sua specie.
Circumstantia autem non dat speciem peccato, cum sit quoddam accidens
eius. Ergo gravitas peccati non consideratur ex circumstantia.
2. Praeterea, aut circumstantia est mala, aut non. Si
circumstantia mala est, ipsa per se causat quandam speciem mali, si
vero non sit mala, non habet unde augeat malum. Ergo circumstantia
nullo modo auget peccatum.
3. Praeterea, malitia peccati est ex parte aversionis. Sed
circumstantiae consequuntur peccatum ex parte conversionis. Ergo non
augent malitiam peccati.
Sed contra est quod ignorantia circumstantiae diminuit peccatum, qui
enim peccat ex ignorantia circumstantiae, meretur veniam, ut dicitur
in III Ethic. Hoc autem non esset, nisi circumstantia aggravaret
peccatum. Ergo circumstantia peccatum aggravat.
Respondeo dicendum quod unumquodque ex eodem natum est augeri, ex quo
causatur; sicut philosophus dicit de habitu virtutis, in II Ethic.
Manifestum est autem quod peccatum causatur ex defectu alicuius
circumstantiae, ex hoc enim receditur ab ordine rationis, quod aliquis
in operando non observat debitas circumstantias. Unde manifestum est
quod peccatum natum est aggravari per circumstantiam. Sed hoc quidem
contingit tripliciter. Uno quidem modo, inquantum circumstantia
transfert in aliud genus peccati. Sicut peccatum fornicationis
consistit in hoc quod homo accedit ad non suam, si autem addatur haec
circumstantia, ut illa ad quam accedit sit alterius uxor, transfertur
iam in aliud genus peccati, scilicet in iniustitiam, inquantum homo
usurpat rem alterius. Et secundum hoc, adulterium est gravius
peccatum quam fornicatio. Aliquando vero circumstantia non aggravat
peccatum quasi trahens in aliud genus peccati, sed solum quia
multiplicat rationem peccati. Sicut si prodigus det quando non debet,
et cui non debet, multiplicius peccat eodem genere peccati, quam si
solum det cui non debet. Et ex hoc ipso peccatum fit gravius, sicut
etiam aegritudo est gravior quae plures partes corporis inficit. Unde
et Tullius dicit, in paradoxis, quod in patris vita violanda, multa
peccantur, violatur enim is qui procreavit, qui aluit, qui erudivit,
qui in sede ac domo, atque in republica collocavit. Tertio modo
circumstantia aggravat peccatum ex eo quod auget deformitatem
provenientem ex alia circumstantia. Sicut accipere alienum constituit
peccatum furti, si autem addatur haec circumstantia, ut multum
accipiat de alieno, est peccatum gravius; quamvis accipere multum vel
parum, de se non dicat rationem boni vel mali.
Ad primum ergo dicendum quod aliqua circumstantia dat speciem actui
morali, ut supra habitum est. Et tamen circumstantia quae non dat
speciem, potest aggravare peccatum. Quia sicut bonitas rei non solum
pensatur ex sua specie, sed etiam ex aliquo accidente; ita malitia
actus non solum pensatur ex specie actus, sed etiam ex circumstantia.
Ad secundum dicendum quod utroque modo circumstantia potest aggravare
peccatum. Si enim sit mala, non tamen propter hoc oportet quod semper
constituat speciem peccati, potest enim addere rationem malitiae in
eadem specie, ut dictum est. Si autem non sit mala, potest aggravare
peccatum in ordine ad malitiam alterius circumstantiae.
Ad tertium dicendum quod ratio debet ordinare actum non solum quantum
ad obiectum, sed etiam quantum ad omnes circumstantias. Et ideo
aversio quaedam a regula rationis attenditur secundum corruptionem
cuiuslibet circumstantiae, puta si aliquis operetur quando non debet,
vel ubi non debet. Et huiusmodi aversio sufficit ad rationem mali.
Hanc autem aversionem a regula rationis, sequitur aversio a Deo, cui
debet homo per rectam rationem coniungi.
|
|