|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod gravitas peccati non
augeatur secundum maius nocumentum. Nocumentum enim est quidam eventus
consequens actum peccati. Sed eventus sequens non addit ad bonitatem
vel malitiam actus, ut supra dictum est. Ergo peccatum non aggravatur
propter maius nocumentum.
2. Praeterea, nocumentum maxime invenitur in peccatis quae sunt
contra proximum, quia sibi ipsi nemo vult nocere; Deo autem nemo
potest nocere, secundum illud Iob XXXV, si multiplicatae fuerint
iniquitates tuae, quid facies contra illum? Homini, qui similis tibi
est, nocebit impietas tua. Si ergo peccatum aggravaretur propter
maius nocumentum, sequeretur quod peccatum quo quis peccat in
proximum, esset gravius peccato quo quis peccat in Deum vel in
seipsum.
3. Praeterea, maius nocumentum infertur alicui cum privatur vita
gratiae, quam cum privatur vita naturae, quia vita gratiae est melior
quam vita naturae, intantum quod homo debet vitam naturae contemnere ne
amittat vitam gratiae. Sed ille qui inducit aliquam mulierem ad
fornicandum, quantum est de se, privat eam vita gratiae, inducens eam
ad peccatum mortale. Si ergo peccatum esset gravius propter maius
nocumentum, sequeretur quod simplex fornicator gravius peccaret quam
homicida, quod est manifeste falsum. Non ergo peccatum est gravius
propter maius nocumentum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Lib. Arb.,
quia vitium naturae adversatur, tantum additur malitiae vitiorum,
quantum integritati naturarum minuitur. Sed diminutio integritatis
naturae est nocumentum. Ergo tanto gravius est peccatum, quanto maius
est nocumentum.
Respondeo dicendum quod nocumentum tripliciter se habere potest ad
peccatum. Quandoque enim nocumentum quod provenit ex peccato, est
praevisum et intentum, sicut cum aliquis aliquid operatur animo nocendi
alteri, ut homicida vel fur. Et tunc directe quantitas nocumenti
adauget gravitatem peccati, quia tunc nocumentum est per se obiectum
peccati. Quandoque autem nocumentum est praevisum, sed non intentum,
sicut cum aliquis transiens per agrum ut compendiosius vadat ad
fornicandum, infert nocumentum his quae sunt seminata in agro,
scienter, licet non animo nocendi. Et sic etiam quantitas nocumenti
aggravat peccatum, sed indirecte, inquantum scilicet ex voluntate
multum inclinata ad peccandum, procedit quod aliquis non praetermittat
facere damnum sibi vel alii, quod simpliciter non vellet. Quandoque
autem nocumentum nec est praevisum nec intentum. Et tunc si per
accidens se habeat ad peccatum, non aggravat peccatum directe, sed
propter negligentiam considerandi nocumenta quae consequi possent,
imputantur homini ad poenam mala quae eveniunt praeter eius
intentionem, si dabat operam rei illicitae. Si vero nocumentum per se
sequatur ex actu peccati, licet non sit intentum nec praevisum,
directe peccatum aggravat, quia quaecumque per se consequuntur ad
peccatum, pertinent quodammodo ad ipsam peccati speciem. Puta si
aliquis publice fornicetur, sequitur scandalum plurimorum, quod
quamvis ipse non intendat, nec forte praevideat, directe per hoc
aggravatur peccatum. Aliter tamen videtur se habere circa nocumentum
poenale, quod incurrit ipse qui peccat. Huiusmodi enim nocumentum,
si per accidens se habeat ad actum peccati, et non sit praevisum nec
intentum, non aggravat peccatum, neque sequitur maiorem gravitatem
peccati, sicut si aliquis currens ad occidendum, impingat et laedat
sibi pedem. Si vero tale nocumentum per se consequatur ad actum
peccati, licet forte nec sit praevisum nec intentum, tunc maius
nocumentum non facit gravius peccatum; sed e converso gravius peccatum
inducit gravius nocumentum. Sicut aliquis infidelis, qui nihil
audivit de poenis Inferni, graviorem poenam in Inferno patietur pro
peccato homicidii quam pro peccato furti, quia enim hoc nec intendit
nec praevidet, non aggravatur ex hoc peccatum (sicut contingit circa
fidelem, qui ex hoc ipso videtur peccare gravius, quod maiores poenas
contemnit ut impleat voluntatem peccati), sed gravitas huiusmodi
nocumenti solum causatur ex gravitate peccati.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut etiam supra dictum est, cum de
bonitate et malitia exteriorum actuum ageretur, eventus sequens, si
sit praevisus et intentus, addit ad bonitatem vel malitiam actus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis nocumentum aggravet peccatum, non
tamen sequitur quod ex solo nocumento peccatum aggravetur, quinimmo
peccatum per se est gravius propter inordinationem, ut supra dictum
est. Unde et ipsum nocumentum aggravat peccatum, inquantum facit
actum esse magis inordinatum. Unde non sequitur quod, si nocumentum
maxime habeat locum in peccatis quae sunt contra proximum, quod illa
peccata sunt gravissima, quia multo maior inordinatio invenitur in
peccatis quae sunt contra Deum, et in quibusdam eorum quae sunt contra
seipsum. Et tamen potest dici quod, etsi Deo nullus possit nocere
quantum ad eius substantiam, potest tamen nocumentum attentare in his
quae Dei sunt, sicut extirpando fidem, violando sacra, quae sunt
peccata gravissima. Sibi etiam aliquis quandoque scienter et volenter
infert nocumentum, sicut patet in his qui se interimunt, licet
finaliter hoc referant ad aliquod bonum apparens, puta ad hoc quod
liberentur ab aliqua angustia.
Ad tertium dicendum quod illa ratio non sequitur, propter duo. Primo
quidem, quia homicida intendit directe nocumentum proximi, fornicator
autem qui provocat mulierem, non intendit nocumentum, sed
delectationem. Secundo, quia homicida est per se et sufficiens causa
corporalis mortis, spiritualis autem mortis nullus potest esse alteri
causa per se et sufficiens; quia nullus spiritualiter moritur nisi
propria voluntate peccando.
|
|