|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod in superiori ratione non
possit esse peccatum veniale, secundum quod est directiva inferiorum
virium, idest secundum quod consentit in actum peccati. Dicit enim
Augustinus, in XII de Trin., quod ratio superior inhaeret
rationibus aeternis. Sed peccare mortaliter est per aversionem a
rationibus aeternis. Ergo videtur quod in superiori ratione non possit
esse peccatum nisi mortale.
2. Praeterea, superior ratio se habet in vita spirituali tanquam
principium; sicut et cor in vita corporali. Sed infirmitates cordis
sunt mortales. Ergo peccata superioris rationis sunt mortalia.
3. Praeterea, peccatum veniale fit mortale, si fiat ex contemptu.
Sed hoc non videtur esse sine contemptu, quod aliquis ex deliberatione
peccet etiam venialiter. Cum ergo consensus rationis superioris semper
sit cum deliberatione legis divinae, videtur quod non possit esse sine
peccato mortali, propter contemptum divinae legis.
Sed contra, consensus in actum peccati pertinet ad rationem
superiorem, ut supra dictum est. Sed consensus in actum peccati
venialis est peccatum veniale. Ergo in superiori ratione potest esse
peccatum veniale.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XII de
Trin., ratio superior inhaeret rationibus aeternis conspiciendis aut
consulendis, conspiciendis quidem, secundum quod earum veritatem
speculatur; consulendis autem, secundum quod per rationes aeternas de
aliis iudicat et ordinat; ad quod pertinet quod, deliberando per
rationes aeternas, consentit in aliquem actum, vel dissentit ab eo.
Contingit autem quod inordinatio actus in quem consentit, non
contrariatur rationibus aeternis, quia non est cum aversione a fine
ultimo, sicut contrariatur actus peccati mortalis, sed est praeter
eas, sicut actus peccati venialis. Unde quando ratio superior in
actum peccati venialis consentit, non avertitur a rationibus aeternis.
Unde non peccat mortaliter, sed venialiter.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod duplex est infirmitas cordis. Una quae est
in ipsa substantia cordis, et immutat naturalem complexionem ipsius,
et talis infirmitas semper est mortalis. Alia est autem infirmitas
cordis propter aliquam inordinationem vel motus eius, vel alicuius
eorum quae circumstant cor, et talis infirmitas non semper est
mortalis. Et similiter in ratione superiori semper est peccatum
mortale, quando tollitur ipsa ordinatio rationis superioris ad proprium
obiectum, quod est rationes aeternae. Sed quando est inordinatio
circa hoc, non est peccatum mortale, sed veniale.
Ad tertium dicendum quod deliberatus consensus in peccatum non semper
pertinet ad contemptum legis divinae, sed solum quando peccatum legi
divinae contrariatur.
|
|