|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod in superiori ratione non
possit esse peccatum veniale secundum seipsam, idest secundum quod
inspicit rationes aeternas. Actus enim potentiae non invenitur esse
deficiens, nisi per hoc quod inordinate se habet circa suum obiectum.
Sed obiectum superioris rationis sunt aeternae rationes, a quibus
deordinari non est sine peccato mortali. Ergo in superiori ratione non
potest esse peccatum veniale secundum seipsam.
2. Praeterea, cum ratio sit vis deliberativa, actus rationis semper
est cum deliberatione. Sed omnis inordinatus motus in his quae Dei
sunt, si sit cum deliberatione, est peccatum mortale. Ergo in
ratione superiori secundum seipsam, nunquam est peccatum veniale.
3. Praeterea, contingit quandoque quod peccatum ex subreptione est
peccatum veniale, peccatum autem ex deliberatione est peccatum
mortale, per hoc quod ratio deliberans recurrit ad aliquod maius
bonum, contra quod homo agens gravius peccat, sicut cum de actu
delectabili inordinato ratio deliberat quod est contra legem Dei,
gravius peccat consentiendo, quam si solum consideraret quod est contra
virtutem moralem. Sed ratio superior non potest recurrere ad aliquod
altius quam sit suum obiectum. Ergo si motus ex subreptione non sit
peccatum mortale, neque etiam deliberatio superveniens faciet ipsum
esse peccatum mortale, quod patet esse falsum. Non ergo in ratione
superiori secundum seipsam, potest esse peccatum veniale.
Sed contra, motus subreptitius infidelitatis est peccatum veniale.
Sed pertinet ad superiorem rationem secundum seipsam. Ergo in ratione
superiori potest esse peccatum veniale secundum seipsam.
Respondeo dicendum quod ratio superior aliter fertur in suum obiectum,
atque aliter in obiecta inferiorum virium quae per ipsam diriguntur.
In obiecta enim inferiorum virium non fertur nisi inquantum de eis
consulit rationes aeternas. Unde non fertur in ea nisi per modum
deliberationis. Deliberatus autem consensus in his quae ex genere suo
sunt mortalia, est mortale peccatum. Et ideo ratio superior semper
mortaliter peccat, si actus inferiorum virium in quos consentit, sint
peccata mortalia. Sed circa proprium obiectum habet duos actus,
scilicet simplicem intuitum; et deliberationem, secundum quod etiam de
proprio obiecto consulit rationes aeternas. Secundum autem simplicem
intuitum, potest aliquem inordinatum motum habere circa divina, puta
cum quis patitur subitum infidelitatis motum. Et quamvis infidelitas
secundum suum genus sit peccatum mortale, tamen subitus motus
infidelitatis est peccatum veniale. Quia peccatum mortale non est nisi
sit contra legem Dei, potest autem aliquid eorum quae pertinent ad
fidem, subito rationi occurrere sub quadam alia ratione, antequam
super hoc consulatur, vel consuli possit, ratio aeterna, idest lex
Dei; puta cum quis resurrectionem mortuorum subito apprehendit ut
impossibilem secundum naturam, et simul apprehendendo renititur,
antequam tempus habeat deliberandi quod hoc est nobis traditum ut
credendum secundum legem divinam. Si vero post hanc deliberationem
motus infidelitatis maneat, est peccatum mortale. Et ideo circa
proprium obiectum, etsi sit peccatum mortale ex genere, potest ratio
superior peccare venialiter in subitis motibus; vel etiam mortaliter
per deliberatum consensum. In his autem quae pertinent ad inferiores
vires, semper peccat mortaliter in his quae sunt peccata mortalia ex
suo genere, non autem in his quae secundum suum genus sunt venialia
peccata.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum quod est contra rationes
aeternas, etsi sit peccatum mortale ex genere, potest tamen esse
peccatum veniale propter imperfectionem actus subiti, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod in operativis ad rationem, ad quam pertinet
deliberatio, pertinet etiam simplex intuitus eorum ex quibus
deliberatio procedit, sicut etiam in speculativis ad rationem pertinet
et syllogizare, et propositiones formare. Et ideo etiam ratio potest
habere subitum motum.
Ad tertium dicendum quod una et eadem res potest diversas
considerationes habere, quarum una est altera altior, sicut Deum esse
potest considerari vel inquantum est cognoscibile ratione humana, vel
inquantum creditur revelatione divina, quae est consideratio altior.
Et ideo quamvis obiectum rationis superioris sit quiddam secundum
naturam rei altissimum, tamen potest etiam reduci in quandam altiorem
considerationem. Et hac ratione, quod in motu subito non erat
peccatum mortale, per deliberationem reducentem in altiorem
considerationem fit peccatum mortale, sicut supra expositum est.
|
|