|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non possit esse
subiectum peccati. Dicit enim Dionysius, in IV cap. de Div.
Nom., quod malum est praeter voluntatem et intentionem. Sed
peccatum habet rationem mali. Ergo peccatum non potest esse in
voluntate.
2. Praeterea, voluntas est boni, vel apparentis boni. Ex hoc
autem quod voluntas vult bonum, non peccat, hoc autem quod vult
apparens bonum quod non est vere bonum, magis pertinere videtur ad
defectum virtutis apprehensivae quam ad defectum voluntatis. Ergo
peccatum nullo modo est in voluntate.
3. Praeterea, non potest esse idem subiectum peccati, et causa
efficiens, quia causa efficiens et materialis non incidunt in idem, ut
dicitur in II Physic. Sed voluntas est causa efficiens peccati,
prima enim causa peccandi est voluntas, ut Augustinus dicit, in libro
de duabus animabus. Ergo non est subiectum peccati.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., quod
voluntas est qua peccatur, et recte vivitur.
Respondeo dicendum quod peccatum quidam actus est, sicut supra dictum
est. Actuum autem quidam transeunt in exteriorem materiam, ut urere
et secare, et huiusmodi actus habent pro materia et subiecto id in quod
transit actio; sicut philosophus dicit, in III Physic., quod
motus est actus mobilis a movente. Quidam vero actus sunt non
transeuntes in exteriorem materiam, sed manentes in agente, sicut
appetere et cognoscere, et tales actus sunt omnes actus morales, sive
sint actus virtutum, sive peccatorum. Unde oportet quod proprium
subiectum actus peccati sit potentia quae est principium actus. Cum
autem proprium sit actuum moralium quod sint voluntarii, ut supra
habitum est; sequitur quod voluntas, quae est principium actuum
voluntariorum, sive bonorum sive malorum, quae sunt peccata, sit
principium peccatorum. Et ideo sequitur quod peccatum sit in voluntate
sicut in subiecto.
Ad primum ergo dicendum quod malum dicitur esse praeter voluntatem,
quia voluntas non tendit in ipsum sub ratione mali. Sed quia aliquod
malum est apparens bonum, ideo voluntas aliquando appetit aliquod
malum. Et secundum hoc peccatum est in voluntate.
Ad secundum dicendum quod si defectus apprehensivae virtutis nullo modo
subiaceret voluntati, non esset peccatum nec in voluntate nec in
apprehensiva virtute, sicut patet in his qui habent ignorantiam
invincibilem. Et ideo relinquitur quod etiam defectus apprehensivae
virtutis subiacens voluntati, deputetur in peccatum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit in causis efficientibus
quarum actiones transeunt in materiam exteriorem, et quae non movent
se, sed alia. Cuius contrarium est in voluntate. Unde ratio non
sequitur.
|
|