|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sola voluntas sit
subiectum peccati. Dicit enim Augustinus, in libro de duabus
animabus, quod non nisi voluntate peccatur. Sed peccatum est sicut in
subiecto in potentia qua peccatur. Ergo sola voluntas est subiectum
peccati.
2. Praeterea, peccatum est quoddam malum contra rationem. Sed
bonum et malum ad rationem pertinens, est obiectum solius voluntatis.
Ergo sola voluntas est subiectum peccati.
3. Praeterea, omne peccatum est actus voluntarius, quia, ut dicit
Augustinus, in libro de Lib. Arb., peccatum adeo est
voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Sed
actus aliarum virium non sunt voluntarii nisi inquantum illae vires
moventur a voluntate. Hoc autem non sufficit ad hoc quod sint
subiectum peccati, quia secundum hoc etiam membra exteriora, quae
moventur a voluntate, essent subiectum peccati; quod patet esse
falsum. Ergo sola voluntas est subiectum peccati.
Sed contra, peccatum virtuti contrariatur. Contraria autem sunt
circa idem. Sed aliae etiam vires animae praeter voluntatem, sunt
subiecta virtutum, ut supra dictum est. Ergo non sola voluntas est
subiectum peccati.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, omne quod est
principium voluntarii actus, est subiectum peccati. Actus autem
voluntarii dicuntur non solum illi qui eliciuntur a voluntate, sed
etiam illi qui a voluntate imperantur; ut supra dictum est, cum de
voluntario ageretur. Unde non sola voluntas potest esse subiectum
peccati, sed omnes illae potentiae quae possunt moveri ad suos actus,
vel ab eis reprimi, per voluntatem. Et eaedem etiam potentiae sunt
subiecta habituum moralium bonorum vel malorum, quia eiusdem est actus
et habitus.
Ad primum ergo dicendum quod non peccatur nisi voluntate sicut primo
movente, aliis autem potentiis peccatur sicut ab ea motis.
Ad secundum dicendum quod bonum et malum pertinent ad voluntatem sicut
per se obiecta ipsius, sed aliae potentiae habent aliquod determinatum
bonum et malum, ratione cuius potest in eis esse et virtus et vitium et
peccatum, secundum quod participant voluntate et ratione.
Ad tertium dicendum quod membra corporis non sunt principia actuum,
sed solum organa, unde et comparantur ad animam moventem sicut servus,
qui agitur et non agit. Potentiae autem appetitivae interiores
comparantur ad rationem quasi liberae, quia agunt quodammodo et
aguntur, ut patet per id quod dicitur I Polit. Et praeterea actus
exteriorum membrorum sunt actiones in exteriorem materiam transeuntes,
sicut patet de percussione in peccato homicidii. Et propter hoc non
est similis ratio.
|
|