|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in sensualitate non
possit esse peccatum. Peccatum enim est proprium homini, qui ex suis
actibus laudatur vel vituperatur. Sed sensualitas est communis nobis
et brutis. Ergo in sensualitate non potest esse peccatum.
2. Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest; sicut
Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb. Sed homo non potest
vitare quin actus sensualitatis sit inordinatus, est enim sensualitas
perpetuae corruptionis, quandiu in hac mortali vita vivimus; unde et
per serpentem significatur, ut Augustinus dicit, XII de Trin.
Ergo inordinatio motus sensualitatis non est peccatum.
3. Praeterea, illud quod homo ipse non facit, non imputatur ei ad
peccatum. Sed hoc solum videmur nos ipsi facere, quod cum
deliberatione rationis facimus; ut philosophus dicit, in IX Ethic.
Ergo motus sensualitatis qui est sine deliberatione rationis, non
imputatur homini ad peccatum.
Sed contra est quod dicitur Rom. VII, non enim quod volo bonum,
hoc ago; sed quod odi malum, illud facio, quod exponit Augustinus de
malo concupiscentiae, quam constat esse motum quendam sensualitatis.
Ergo in sensualitate est aliquod peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum potest
inveniri in qualibet potentia cuius actus potest esse voluntarius et
inordinatus, in quo consistit ratio peccati. Manifestum est autem
quod actus sensualitatis potest esse voluntarius, inquantum
sensualitas, idest appetitus sensitivus, nata est a voluntate moveri.
Unde relinquitur quod in sensualitate possit esse peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod aliquae vires sensitivae partis, etsi
sint communes nobis et brutis, tamen in nobis habent aliquam
excellentiam ex hoc quod rationi iunguntur, sicut nos, prae aliis
animalibus, habemus in parte sensitiva cogitativam et reminiscentiam,
ut in primo dictum est. Et per hunc modum etiam appetitus sensitivus
in nobis prae aliis animalibus habet quandam excellentiam, scilicet
quod natus est obedire rationi. Et quantum ad hoc, potest esse
principium actus voluntarii; et per consequens subiectum peccati.
Ad secundum dicendum quod perpetua corruptio sensualitatis est
intelligenda quantum ad fomitem, qui nunquam totaliter tollitur in hac
vita, transit enim peccatum originale reatu, et remanet actu. Sed
talis corruptio fomitis non impedit quin homo rationabili voluntate
possit reprimere singulos motus inordinatos sensualitatis, si
praesentiat, puta divertendo cogitationem ad alia. Sed dum homo ad
aliud cogitationem divertit, potest etiam circa illud aliquis
inordinatus motus insurgere, sicut cum aliquis transfert cogitationem
suam a delectabilibus carnis, volens concupiscentiae motus vitare, ad
speculationem scientiae, insurgit quandoque aliquis motus inanis
gloriae impraemeditatus. Et ideo non potest homo vitare omnes
huiusmodi motus, propter corruptionem praedictam, sed hoc solum
sufficit ad rationem peccati voluntarii, quod possit vitare singulos.
Ad tertium dicendum quod illud quod homo facit sine deliberatione
rationis, non perfecte ipse facit, quia nihil operatur ibi id quod est
principale in homine. Unde non est perfecte actus humanus. Et per
consequens non potest esse perfecte actus virtutis vel peccati, sed
aliquid imperfectum in genere horum. Unde talis motus sensualitatis
rationem praeveniens, est peccatum veniale, quod est quiddam
imperfectum in genere peccati.
|
|