|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in sensualitate possit
esse peccatum mortale. Actus enim ex obiecto cognoscitur. Sed circa
obiecta sensualitatis contingit peccare mortaliter, sicut circa
delectabilia carnis. Ergo actus sensualitatis potest esse peccatum
mortale. Et ita in sensualitate peccatum mortale invenitur.
2. Praeterea, peccatum mortale contrariatur virtuti. Sed virtus
potest esse in sensualitate, temperantia enim et fortitudo sunt
virtutes irrationabilium partium, ut philosophus dicit, in III
Ethic. Ergo in sensualitate potest esse peccatum mortale, cum
contraria sint nata fieri circa idem.
3. Praeterea, veniale peccatum est dispositio ad mortale. Sed
dispositio et habitus sunt in eodem. Cum igitur veniale peccatum sit
in sensualitate, ut dictum est; etiam mortale peccatum esse poterit in
eadem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., et
habetur in Glossa Rom. VII, inordinatus concupiscentiae motus
(qui est peccatum sensualitatis) potest etiam esse in his qui sunt in
gratia, in quibus tamen peccatum mortale non invenitur. Ergo
inordinatus motus sensualitatis non est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut inordinatio corrumpens principium vitae
corporalis, causat corporalem mortem; ita etiam inordinatio corrumpens
principium spiritualis vitae, quod est finis ultimus, causat mortem
spiritualem peccati mortalis, ut supra dictum est. Ordinare autem
aliquid in finem non est sensualitatis, sed solum rationis.
Inordinatio autem a fine non est nisi eius cuius est ordinare in
finem. Unde peccatum mortale non potest esse in sensualitate, sed
solum in ratione.
Ad primum ergo dicendum quod actus sensualitatis potest concurrere ad
peccatum mortale, sed tamen actus peccati mortalis non habet quod sit
peccatum mortale, ex eo quod est sensualitatis; sed ex eo quod est
rationis, cuius est ordinare in finem. Et ideo peccatum mortale non
attribuitur sensualitati, sed rationi.
Ad secundum dicendum quod etiam actus virtutis non perficitur per id
quod est sensualitatis tantum, sed magis per id quod est rationis et
voluntatis, cuius est eligere, nam actus virtutis moralis non est sine
electione. Unde semper cum actu virtutis moralis, quae perficit vim
appetitivam, est etiam actus prudentiae, quae perficit vim
rationalem. Et idem est etiam de peccato mortali, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod dispositio tripliciter se habet ad id ad quod
disponit. Quandoque enim est idem et in eodem, sicut scientia
inchoata dicitur esse dispositio ad scientiam perfectam. Quandoque
autem est in eodem, sed non idem, sicut calor est dispositio ad formam
ignis. Quandoque vero nec idem nec in eodem, sicut in his quae habent
ordinem ad invicem ut ex uno perveniatur in aliud, sicut bonitas
imaginationis est dispositio ad scientiam, quae est in intellectu. Et
hoc modo veniale peccatum, quod est in sensualitate, potest esse
dispositio ad peccatum mortale, quod est in ratione.
|
|