|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatum non possit esse
in ratione. Cuiuslibet enim potentiae peccatum est aliquis defectus
ipsius. Sed defectus rationis non est peccatum, sed magis excusat
peccatum, excusatur enim aliquis a peccato propter ignorantiam. Ergo
in ratione non potest esse peccatum.
2. Praeterea, primum subiectum peccati est voluntas, ut dictum
est. Sed ratio praecedit voluntatem, cum sit directiva ipsius. Ergo
peccatum esse non potest in ratione.
3. Praeterea, non potest esse peccatum nisi circa ea quae sunt in
nobis. Sed perfectio et defectus rationis non est eorum quae sunt in
nobis, quidam enim sunt naturaliter ratione deficientes, vel ratione
solertes. Ergo in ratione non est peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro XII de Trin.,
quod peccatum est in ratione inferiori et in ratione superiori.
Respondeo dicendum quod peccatum cuiuslibet potentiae consistit in actu
ipsius, sicut ex dictis patet. Habet autem ratio duplicem actum,
unum quidem secundum se, in comparatione ad proprium obiectum, quod
est cognoscere aliquod verum; alius autem actus rationis est inquantum
est directiva aliarum virium. Utroque igitur modo contingit esse
peccatum in ratione. Et primo quidem, inquantum errat in cognitione
veri, quod quidem tunc imputatur ei ad peccatum, quando habet
ignorantiam vel errorem circa id quod potest et debet scire. Secundo,
quando inordinatos actus inferiorum virium vel imperat, vel etiam post
deliberationem non coercet.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de defectu rationis
qui pertinet ad actum proprium respectu proprii obiecti, et hoc quando
est defectus cognitionis eius quod quis non potest scire. Tunc enim
talis defectus rationis non est peccatum, sed excusat a peccato, sicut
patet in his quae per furiosos committuntur. Si vero sit defectus
rationis circa id quod homo potest et debet scire, non omnino homo
excusatur a peccato, sed ipse defectus imputatur ei ad peccatum.
Defectus autem qui est solum in dirigendo alias vires, semper
imputatur ei ad peccatum, quia huic defectui occurrere potest per
proprium actum.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de actibus
voluntatis et rationis ageretur, voluntas quodammodo movet et praecedit
rationem, et ratio quodammodo voluntatem, unde et motus voluntatis
dici potest rationalis, et actus rationis potest dici voluntarius. Et
secundum hoc in ratione invenitur peccatum, vel prout est defectus eius
voluntarius, vel prout actus rationis est principium actus voluntatis.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
|
|