|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum morosae
delectationis non sit in ratione. Delectatio enim importat motum
appetitivae virtutis, ut supra dictum est. Sed vis appetitiva
distinguitur a ratione, quae est vis apprehensiva. Ergo delectatio
morosa non est in ratione.
2. Praeterea, ex obiectis cognosci potest ad quam potentiam actus
pertineat, per quem potentia ordinatur ad obiectum. Sed quandoque est
delectatio morosa circa bona sensibilia, et non circa bona rationis.
Ergo peccatum delectationis morosae non est in ratione.
3. Praeterea, morosum dicitur aliquid propter diuturnitatem
temporis. Sed diuturnitas temporis non est ratio quod aliquis actus
pertineat ad aliquam potentiam. Ergo delectatio morosa non pertinet ad
rationem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Trin., quod
consensus illecebrae si sola cogitationis delectatione contentus est,
sic habendum existimo velut cibum vetitum mulier sola comederit. Per
mulierem autem intelligitur ratio inferior, sicut ibidem ipse exponit.
Ergo peccatum morosae delectationis est in ratione.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, peccatum contingit
esse in ratione quandoque quidem inquantum est directiva humanorum
actuum. Manifestum est autem quod ratio non solum est directiva
exteriorum actuum, sed etiam interiorum passionum. Et ideo quando
deficit ratio in directione interiorum passionum, dicitur esse peccatum
in ratione, sicut etiam quando deficit in directione exteriorum
actuum. Deficit autem in directione passionum interiorum dupliciter.
Uno modo, quando imperat illicitas passiones, sicut quando homo ex
deliberatione provocat sibi motum irae vel concupiscentiae. Alio
modo, quando non reprimit illicitum passionis motum, sicut cum
aliquis, postquam deliberavit quod motus passionis insurgens est
inordinatus, nihilominus circa ipsum immoratur, et ipsum non
expellit. Et secundum hoc dicitur peccatum delectationis morosae esse
in ratione.
Ad primum ergo dicendum quod delectatio quidem est in vi appetitiva
sicut in proximo principio, sed in ratione est sicut in primo motivo,
secundum hoc quod supra dictum est, quod actiones quae non transeunt in
exteriorem materiam, sunt sicut in subiecto in suis principiis.
Ad secundum dicendum quod ratio actum proprium illicitum habet circa
proprium obiectum, sed directionem habet circa omnia obiecta inferiorum
virium quae per rationem dirigi possunt. Et secundum hoc etiam
delectatio circa sensibilia obiecta pertinet ad rationem.
Ad tertium dicendum quod delectatio dicitur morosa non ex mora
temporis; sed ex eo quod ratio deliberans circa eam immoratur, nec
tamen eam repellit, tenens et volvens libenter quae statim ut
attigerunt animum, respui debuerunt, ut Augustinus dicit, XII de
Trin.
|
|