|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod peccatum consensus in
actum non sit in ratione superiori. Consentire enim est actus
appetitivae virtutis, ut supra habitum est. Sed ratio est vis
apprehensiva. Ergo peccatum consensus in actum non est in ratione
superiori.
2. Praeterea, ratio superior intendit rationibus aeternis
inspiciendis et consulendis, ut Augustinus dicit, XII de Trin.
Sed quandoque consentitur in actum non consultis rationibus aeternis,
non enim semper homo cogitat de rebus divinis, quando consentit in
aliquem actum. Ergo peccatum consensus in actum non semper est in
ratione superiori.
3. Praeterea, sicut per rationes aeternas potest homo regulare actus
exteriores, ita etiam interiores delectationes, vel alias passiones.
Sed consensus in delectationem absque hoc quod opere statuatur
implendum, est rationis inferioris; ut dicit Augustinus, XII de
Trin. Ergo etiam consensus in actum peccati debet interdum attribui
rationi inferiori.
4. Praeterea, sicut ratio superior excedit inferiorem, ita ratio
excedit vim imaginativam. Sed quandoque procedit homo in actum per
apprehensionem virtutis imaginativae, absque omni deliberatione
rationis, sicut cum aliquis ex impraemeditato movet manum aut pedem.
Ergo etiam quandoque potest ratio inferior consentire in actum
peccati, absque ratione superiori.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Trin., si in
consensione male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur, ita
decernitur quodcumque peccatum, ut, si potestas sit, etiam corpore
compleatur, intelligenda est mulier cibum illicitum viro dedisse, per
quem superior ratio significatur. Ergo ad rationem superiorem pertinet
consentire in actum peccati.
Respondeo dicendum quod consensus importat iudicium quoddam de eo in
quod consentitur, sicut enim ratio speculativa iudicat et sententiat de
rebus intelligibilibus, ita ratio practica iudicat et sententiat de
agendis. Est autem considerandum quod in omni iudicio ultima sententia
pertinet ad supremum iudicatorium, sicut videmus in speculativis quod
ultima sententia de aliqua propositione datur per resolutionem ad prima
principia. Quandiu enim remanet aliquod principium altius, adhuc per
ipsum potest examinari id de quo quaeritur, unde adhuc est suspensum
iudicium, quasi nondum data finali sententia. Manifestum est autem
quod actus humani regulari possunt ex regula rationis humanae, quae
sumitur ex rebus creatis, quas naturaliter homo cognoscit; et ulterius
ex regula legis divinae, ut supra dictum est. Unde cum regula legis
divinae sit superior, consequens est ut ultima sententia, per quam
iudicium finaliter terminatur, pertineat ad rationem superiorem, quae
intendit rationibus aeternis. Cum autem de pluribus occurrit
iudicandum, finale iudicium est de eo quod ultimo occurrit. In
actibus autem humanis ultimo occurrit ipse actus; praeambulum autem est
delectatio, quae inducit ad actum. Et ideo ad rationem superiorem
proprie pertinet consensus in actum; ad rationem vero inferiorem, quae
habet inferius iudicium, pertinet iudicium praeambulum, quod est de
delectatione. Quamvis etiam et de delectatione superior ratio iudicare
possit, quia quidquid iudicio subditur inferioris, subditur etiam
iudicio superioris, sed non convertitur.
Ad primum ergo dicendum quod consentire est actus appetitivae virtutis
non absolute, sed consequenter ad actum rationis deliberantis et
iudicantis, ut supra dictum est, in hoc enim terminatur consensus,
quod voluntas tendit in id quod est ratione iudicatum. Unde consensus
potest attribui et voluntati et rationi.
Ad secundum dicendum quod ex hoc ipso quod ratio superior non dirigit
actus humanos secundum legem divinam, impediens actum peccati, dicitur
ipsa consentire; sive cogitet de lege aeterna, sive non. Cum enim
cogitat de lege Dei, actu eam contemnit, cum vero non cogitat, eam
negligit per modum omissionis cuiusdam. Unde omnibus modis consensus
in actum peccati procedit ex superiori ratione, quia, ut Augustinus
dicit, XII de Trin., non potest peccatum efficaciter perpetrandum
mente decerni, nisi illa mentis intentio penes quam summa potestas est
membra in opus movendi vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat aut
serviat.
Ad tertium dicendum quod ratio superior, per considerationem legis
aeternae, sicut potest dirigere vel cohibere actum exteriorem, ita
etiam delectationem interiorem. Sed tamen antequam ad iudicium
superioris rationis deveniatur, statim ut sensualitas proponit
delectationem, inferior ratio, per rationes temporales deliberans,
quandoque huiusmodi delectationem acceptat, et tunc consensus in
delectationem pertinet ad inferiorem rationem. Si vero etiam
consideratis rationibus aeternis, homo in eodem consensu perseveret,
iam talis consensus ad superiorem rationem pertinebit.
Ad quartum dicendum quod apprehensio virtutis imaginativae est subita
et sine deliberatione, et ideo potest aliquem actum causare antequam
superior vel inferior ratio etiam habeat tempus deliberandi. Sed
iudicium rationis inferioris est cum deliberatione, quae indiget
tempore, in quo etiam ratio superior deliberare potest. Unde si non
cohibeat ab actu peccati per suam deliberationem, ei imputatur.
|
|