|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod consensus in
delectationem non sit peccatum mortale. Consentire enim in
delectationem pertinet ad rationem inferiorem, cuius non est intendere
rationibus aeternis vel legi divinae, et per consequens nec ab eis
averti. Sed omne peccatum mortale est per aversionem a lege divina;
ut patet per definitionem Augustini, de peccato mortali datam, quae
supra posita est. Ergo consensus in delectationem non est peccatum
mortale.
2. Praeterea, consentire in aliquid non est malum nisi quia illud
est malum in quod consentitur. Sed propter quod unumquodque, et illud
magis, vel saltem non minus. Non ergo illud in quod consentitur,
potest esse minus malum quam consensus. Sed delectatio sine opere non
est peccatum mortale, sed veniale tantum. Ergo nec consensus in
delectationem est peccatum mortale.
3. Praeterea, delectationes differunt in bonitate et malitia
secundum differentiam operationum, ut dicit philosophus, in X
Ethic. Sed alia operatio est interior cogitatio, et alia actus
exterior, puta fornicationis. Ergo et delectatio consequens actum
interioris cogitationis, tantum differt a delectatione fornicationis in
bonitate vel malitia, quantum differt cogitatio interior ab actu
exteriori. Et per consequens etiam eodem modo differt consentire in
utrumque. Sed cogitatio interior non est peccatum mortale; nec etiam
consensus in cogitationem. Ergo per consequens nec consensus in
delectationem.
4. Praeterea, exterior actus fornicationis vel adulterii non est
peccatum mortale ratione delectationis, quae etiam invenitur in actu
matrimoniali; sed ratione inordinationis ipsius actus. Sed ille qui
consentit in delectationem, non propter hoc consentit in deordinationem
actus. Ergo non videtur mortaliter peccare.
5. Praeterea, peccatum homicidii est gravius quam simplicis
fornicationis. Sed consentire in delectationem quae consequitur
cogitationem de homicidio, non est peccatum mortale. Ergo multo minus
consentire in delectationem quae consequitur cogitationem de
fornicatione, est peccatum mortale.
6. Praeterea, oratio dominica quotidie dicitur pro remissione
venialium, ut Augustinus dicit. Sed consensum in delectationem
Augustinus docet esse abolendum per orationem dominicam, dicit enim,
in XII de Trin., quod hoc est longe minus peccatum quam si opere
statuatur implendum, et ideo de talibus quoque cogitationibus venia
petenda est, pectusque percutiendum, atque dicendum, dimitte nobis
debita nostra. Ergo consensus in delectationem est peccatum veniale.
Sed contra est quod Augustinus post pauca subdit, totus homo
damnabitur, nisi haec quae, sine voluntate operandi, sed tamen cum
voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur
esse peccata, per mediatoris gratiam remittantur. Sed nullus damnatur
nisi pro peccato mortali. Ergo consensus in delectationem est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod circa hoc aliqui diversimode opinati sunt.
Quidam enim dixerunt quod consensus in delectationem non est peccatum
mortale, sed veniale tantum. Alii vero dixerunt quod est peccatum
mortale, et haec opinio est communior et verisimilior. Est enim
considerandum quod, cum omnis delectatio consequatur aliquam
operationem, ut dicitur in X Ethic.; et iterum cum omnis delectatio
habeat aliquod obiectum, delectatio quaelibet potest comparari ad duo,
scilicet ad operationem quam consequitur, et ad obiectum in quo quis
delectatur. Contingit autem quod aliqua operatio sit obiectum
delectationis, sicut et aliqua alia res, quia ipsa operatio potest
accipi ut bonum et finis, in quo quis delectatus requiescit. Et
quandoque quidem ipsamet operatio quam consequitur delectatio, est
obiectum delectationis, inquantum scilicet vis appetitiva, cuius est
delectari, reflectitur in ipsam operationem sicut in quoddam bonum;
puta cum aliquis cogitat, et delectatur de hoc ipso quod cogitat,
inquantum sua cogitatio placet. Quandoque vero delectatio consequens
unam operationem, puta cogitationem aliquam, habet pro obiecto aliam
operationem quasi rem cogitatam, et tunc talis delectatio procedit ex
inclinatione appetitus non quidem in cogitationem, sed in operationem
cogitatam. Sic igitur aliquis de fornicatione cogitans, de duobus
potest delectari, uno modo, de ipsa cogitatione; alio modo, de
fornicatione cogitata. Delectatio autem de cogitatione ipsa sequitur
inclinationem affectus in cogitationem ipsam. Cogitatio autem ipsa
secundum se non est peccatum mortale, immo quandoque est veniale
tantum, puta cum aliquis inutiliter cogitat; quandoque autem sine
peccato omnino, puta cum aliquis utiliter de ea cogitat, sicut cum
vult de ea praedicare vel disputare. Et ideo per consequens affectio
et delectatio quae sic est de cogitatione fornicationis, non est de
genere peccati mortalis; sed quandoque est peccatum veniale, quandoque
nullum. Unde nec consensus in talem delectationem est peccatum
mortale. Et secundum hoc prima opinio habet veritatem. Quod autem
aliquis cogitans de fornicatione, delectetur de ipso actu cogitato,
hoc contingit ex hoc quod affectio eius inclinata est in hunc actum.
Unde quod aliquis consentiat in talem delectationem, hoc nihil aliud
est quam quod ipse consentiat in hoc quod affectus suus sit inclinatus
in fornicationem, nullus enim delectatur nisi in eo quod est conforme
appetitui eius. Quod autem aliquis ex deliberatione eligat quod
affectus suus conformetur his quae secundum se sunt peccata mortalia,
est peccatum mortale. Unde talis consensus in delectationem peccati
mortalis, est peccatum mortale; ut secunda opinio ponit.
Ad primum ergo dicendum quod consensus in delectationem potest esse non
solum rationis inferioris, sed etiam superioris, ut dictum est. Et
tamen ipsa etiam ratio inferior potest averti a rationibus aeternis.
Quia etsi non intendit eis ut secundum eas regulans, quod est proprium
superioris rationis; intendit tamen eis ut secundum eas regulata. Et
hoc modo, ab eis se avertens, potest peccare mortaliter. Nam et
actus inferiorum virium, et etiam exteriorum membrorum, possunt esse
peccata mortalia, secundum quod deficit ordinatio superioris rationis
regulantis eos secundum rationes aeternas.
Ad secundum dicendum quod consensus in peccatum quod est veniale ex
genere, est veniale peccatum. Et secundum hoc potest concludi quod
consensus in delectationem quae est de ipsa vana cogitatione
fornicationis, est peccatum veniale. Sed delectatio quae est in ipso
actu fornicationis, de genere suo est peccatum mortale. Sed quod ante
consensum sit veniale peccatum tantum, hoc est per accidens, scilicet
propter imperfectionem actus. Quae quidem imperfectio tollitur per
consensum deliberatum supervenientem. Unde ex hoc adducitur in suam
naturam, ut sit peccatum mortale.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de delectatione quae habet
cogitationem pro obiecto.
Ad quartum dicendum quod delectatio quae habet actum exteriorem pro
obiecto, non potest esse absque complacentia exterioris actus secundum
se; etiam si non statuatur implendum, propter prohibitionem alicuius
superioris. Unde actus fit inordinatus, et per consequens delectatio
erit inordinata.
Ad quintum dicendum quod etiam consensus in delectationem quae procedit
ex complacentia ipsius actus homicidii cogitati, est peccatum mortale.
Non autem consensus in delectationem quae procedit ex complacentia
cogitationis de homicidio.
Ad sextum dicendum quod oratio dominica non solum contra peccata
venialia dicenda est, sed etiam contra mortalia.
|
|