|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non habeat
causam. Peccatum enim habet rationem mali, ut dictum est. Sed malum
non habet causam, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.
Ergo peccatum non habet causam.
2. Praeterea, causa est ad quam de necessitate sequitur aliud. Sed
quod est ex necessitate, non videtur esse peccatum, eo quod omne
peccatum est voluntarium. Ergo peccatum non habet causam.
3. Praeterea, si peccatum habet causam, aut habet pro causa bonum,
aut malum. Non autem bonum, quia bonum non facit nisi bonum; non
enim potest arbor bona fructus malos facere, ut dicitur Matth. VII
similiter autem nec malum potest esse causa peccati, quia malum poenae
sequitur ad peccatum; malum autem culpae est idem quod peccatum.
Peccatum igitur non habet causam.
Sed contra, omne quod fit, habet causam, quia, ut dicitur Iob V,
nihil in terra sine causa fit. Sed peccatum fit, est enim dictum vel
factum vel concupitum contra legem Dei. Ergo peccatum habet causam.
Respondeo dicendum quod peccatum est quidam actus inordinatus. Ex
parte igitur actus, potest habere per se causam, sicut et quilibet
alius actus. Ex parte autem inordinationis, habet causam eo modo quo
negatio vel privatio potest habere causam. Negationis autem alicuius
potest duplex causa assignari. Primo quidem, defectus causae, idest
ipsius causae negatio, est causa negationis secundum seipsam, ad
remotionem enim causae sequitur remotio effectus; sicut obscuritatis
causa est absentia solis. Alio modo, causa affirmationis ad quam
sequitur negatio, est per accidens causa negationis consequentis,
sicut ignis, causando calorem ex principali intentione, consequenter
causat privationem frigiditatis. Quorum primum potest sufficere ad
simplicem negationem. Sed cum inordinatio peccati, et quodlibet
malum, non sit simplex negatio, sed privatio eius quod quid natum est
et debet habere; necesse est quod talis inordinatio habeat causam
agentem per accidens, quod enim natum est inesse et debet, nunquam
abesset nisi propter causam aliquam impedientem. Et secundum hoc
consuevit dici quod malum, quod in quadam privatione consistit, habet
causam deficientem, vel agentem per accidens. Omnis autem causa per
accidens reducitur ad causam per se. Cum igitur peccatum ex parte
inordinationis habeat causam agentem per accidens, ex parte autem actus
habeat causam agentem per se; sequitur quod inordinatio peccati
consequatur ex ipsa causa actus. Sic igitur voluntas carens directione
regulae rationis et legis divinae, intendens aliquod bonum
commutabile, causat actum quidem peccati per se, sed inordinationem
actus per accidens et praeter intentionem, provenit enim defectus
ordinis in actu, ex defectu directionis in voluntate.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum non solum significat ipsam
privationem boni, quae est inordinatio; sed significat actum sub tali
privatione, quae habet rationem mali. Quod quidem qualiter habeat
causam, dictum est.
Ad secundum dicendum quod, si illa definitio causae universaliter
debeat verificari, oportet ut intelligatur de causa sufficienti et non
impedita. Contingit enim aliquid esse causam sufficientem alterius,
et tamen non ex necessitate sequitur effectus, propter aliquod
impedimentum superveniens, alioquin sequeretur quod omnia ex
necessitate contingerent, ut patet in VI Metaphys. Sic igitur,
etsi peccatum habeat causam, non tamen sequitur quod sit necessaria,
quia effectus potest impediri.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, voluntas sine adhibitione
regulae rationis vel legis divinae, est causa peccati. Hoc autem quod
est non adhibere regulam rationis vel legis divinae, secundum se non
habet rationem mali, nec poenae nec culpae, antequam applicetur ad
actum. Unde secundum hoc, peccati primi non est causa aliquod malum,
sed bonum aliquod cum absentia alicuius alterius boni.
|
|