|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum non habeat
causam interiorem. Id enim quod est interius alicui rei, semper adest
ei. Si igitur peccatum habeat causam interiorem, semper homo
peccaret, cum, posita causa, ponatur effectus.
2. Praeterea, idem non est causa sui ipsius. Sed interiores motus
hominis sunt peccatum. Ergo non sunt causa peccati.
3. Praeterea, quidquid est intra hominem, aut est naturale, aut
voluntarium. Sed id quod est naturale, non potest esse peccati
causa, quia peccatum est contra naturam, ut dicit Damascenus. Quod
autem est voluntarium, si sit inordinatum, iam est peccatum. Non
ergo aliquid intrinsecum potest esse causa primi peccati.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod voluntas est causa
peccati.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, per se causam peccati
oportet accipere ex parte ipsius actus. Actus autem humani potest
accipi causa interior et mediata, et immediata. Immediata quidem
causa humani actus est ratio et voluntas, secundum quam homo est liber
arbitrio. Causa autem remota est apprehensio sensitivae partis, et
etiam appetitus sensitivus, sicut enim ex iudicio rationis voluntas
movetur ad aliquid secundum rationem, ita etiam ex apprehensione sensus
appetitus sensitivus in aliquid inclinatur. Quae quidem inclinatio
interdum trahit voluntatem et rationem, sicut infra patebit. Sic
igitur duplex causa peccati interior potest assignari, una proxima, ex
parte rationis et voluntatis; alia vero remota, ex parte imaginationis
vel appetitus sensitivi. Sed quia supra dictum est quod causa peccati
est aliquod bonum apparens motivum cum defectu debiti motivi, scilicet
regulae rationis vel legis divinae; ipsum motivum quod est apparens
bonum, pertinet ad apprehensionem sensus et appetitum. Ipsa autem
absentia debitae regulae pertinet ad rationem, quae nata est huiusmodi
regulam considerare. Sed ipsa perfectio voluntarii actus peccati
pertinet ad voluntatem, ita quod ipse voluntatis actus, praemissis
suppositis, iam est quoddam peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod id quod est intrinsecum sicut potentia
naturalis, semper inest, id autem quod est intrinsecum sicut actus
interior appetitivae vel apprehensivae virtutis, non semper inest.
Ipsa autem potentia voluntatis est causa peccati in potentia, sed
reducitur in actum per motus praecedentes et sensitivae partis primo,
et rationis consequenter. Ex hoc enim quod aliquid proponitur ut
appetibile secundum sensum et appetitus sensitivus inclinatur in illud,
ratio interdum cessat a consideratione regulae debitae, et sic voluntas
producit actum peccati. Quia igitur motus praecedentes non semper sunt
in actu, neque peccatum semper est in actu.
Ad secundum dicendum quod non omnes motus interiores sunt de substantia
peccati, quod consistit principaliter in actu voluntatis, sed quidam
praecedunt, et quidam consequuntur ipsum peccatum.
Ad tertium dicendum quod illud quod est causa peccati sicut potentia
producens actum, est naturale. Motus etiam sensitivae partis, ex quo
sequitur peccatum, interdum est naturalis, sicut cum propter appetitum
cibi aliquis peccat. Sed efficitur peccatum innaturale ex hoc ipso
quod deficit regula naturalis, quam homo secundum naturam suam debet
attendere.
|
|