|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum non habeat
causam exteriorem. Peccatum enim est actus voluntarius. Voluntaria
autem sunt eorum quae sunt in nobis; et ita non habent exteriorem
causam. Ergo peccatum non habet exteriorem causam.
2. Praeterea, sicut natura est principium interius, ita etiam
voluntas. Sed peccatum in rebus naturalibus nunquam accidit nisi ex
aliqua interiori causa, ut puta monstruosi partus proveniunt ex
corruptione alicuius principii interioris. Ergo neque in moralibus
potest contingere peccatum nisi ex interiori causa. Non ergo habet
peccatum causam exteriorem.
3. Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Sed
quanto plura sunt et maiora exterius inducentia ad peccandum, tanto
minus id quod quis inordinate agit, ei imputatur ad peccatum. Ergo
nihil exterius est causa peccati.
Sed contra est quod dicitur Num. XXXI, nonne istae sunt quae
deceperunt filios Israel, et praevaricari vos fecerunt in domino super
peccato Phogor? Ergo aliquid exterius potest esse causa faciens
peccare.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, causa interior
peccati est et voluntas, ut perficiens actum peccati; et ratio,
quantum ad carentiam debitae regulae; et appetitus sensitivus
inclinans. Sic ergo aliquid extrinsecum tripliciter posset esse causa
peccati, vel quia moveret immediate ipsam voluntatem; vel quia moveret
rationem; vel quia moveret appetitum sensitivum. Voluntatem autem,
ut supra dictum est, interius movere non potest nisi Deus; qui non
potest esse causa peccati, ut infra ostendetur. Unde relinquitur quod
nihil exterius potest esse causa peccati, nisi vel inquantum movet
rationem, sicut homo vel Daemon persuadens peccatum; vel sicut movens
appetitum sensitivum, sicut aliqua sensibilia exteriora movent
appetitum sensitivum. Sed neque persuasio exterior in rebus agendis ex
necessitate movet rationem; neque etiam res exterius propositae ex
necessitate movent appetitum sensitivum, nisi forte aliquo modo
dispositum; et tamen etiam appetitus sensitivus non ex necessitate
movet rationem et voluntatem. Unde aliquid exterius potest esse aliqua
causa movens ad peccandum, non tamen sufficienter ad peccatum
inducens, sed causa sufficienter complens peccatum est sola voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod exteriora moventia ad
peccandum non sufficienter et ex necessitate inducunt, sequitur quod
remaneat in nobis peccare et non peccare.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod ponitur interior causa peccati,
non excluditur exterior, non enim id quod est exterius est causa
peccati, nisi mediante causa interiori, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, multiplicatis exterioribus causis
inclinantibus ad peccandum, multiplicantur actus peccati, quia plures
ex illis causis, et pluries, inclinantur ad actus peccati. Sed tamen
minuitur ratio culpae, quae consistit in hoc quod aliquid sit
voluntarium et in nobis.
|
|