|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum non sit causa
peccati. Sunt enim quatuor genera causarum, quorum nullum potest ad
hoc congruere quod peccatum sit causa peccati. Finis enim habet
rationem boni, quod non competit peccato, quod de sua ratione est
malum. Et eadem ratione nec peccatum potest esse causa efficiens,
quia malum non est causa agens, sed est infirmum et impotens, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Causa autem materialis
et formalis videntur habere solum locum in naturalibus corporibus quae
sunt composita ex materia et forma. Ergo peccatum non potest habere
causam materialem et formalem.
2. Praeterea, agere sibi simile est rei perfectae, ut dicitur in
IV Meteor. Sed peccatum de sui ratione est imperfectum. Ergo
peccatum non potest esse causa peccati.
3. Praeterea, si huius peccati sit causa aliud peccatum, eadem
ratione et illius erit causa aliquod aliud peccatum, et sic procedetur
in infinitum, quod est inconveniens. Non ergo peccatum est causa
peccati.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., peccatum quod
per poenitentiam citius non deletur, peccatum est et causa peccati.
Respondeo dicendum quod, cum peccatum habeat causam ex parte actus,
hoc modo unum peccatum posset esse causa alterius, sicut unus actus
humanus potest esse causa alterius. Contingit igitur unum peccatum
esse causam alterius secundum quatuor genera causarum. Primo quidem,
secundum modum causae efficientis vel moventis, et per se et per
accidens. Per accidens quidem, sicut removens prohibens dicitur
movens per accidens, cum enim per unum actum peccati homo amittit
gratiam, vel caritatem, vel verecundiam, vel quodcumque aliud
retrahens a peccato, incidit ex hoc in aliud peccatum; et sic primum
peccatum est causa secundi per accidens. Per se autem, sicut cum ex
uno actu peccati homo disponitur ad hoc quod alium actum consimilem
facilius committit, ex actibus enim causantur dispositiones et habitus
inclinantes ad similes actus. Secundum vero genus causae materialis,
unum peccatum est causa alterius, inquantum praeparat ei materiam,
sicut avaritia praeparat materiam litigio, quod plerumque est de
divitiis congregatis. Secundum vero genus causae finalis, unum
peccatum est causa alterius, inquantum propter finem unius peccati
aliquis committit aliud peccatum, sicut cum aliquis committit simoniam
propter finem ambitionis, vel fornicationem propter furtum. Et quia
finis dat formam in moralibus, ut supra habitum est, ex hoc etiam
sequitur quod unum peccatum sit formalis causa alterius, in actu enim
fornicationis quae propter furtum committitur, est quidem fornicatio
sicut materiale, furtum vero sicut formale.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum, inquantum est inordinatum,
habet rationem mali, sed inquantum est actus quidam, habet aliquod
bonum, saltem apparens, pro fine. Et ita ex parte actus potest esse
causa et finalis et effectiva alterius peccati, licet non ex parte
inordinationis. Materiam autem habet peccatum non ex qua, sed circa
quam. Formam autem habet ex fine. Et ideo secundum quatuor genera
causarum peccatum potest dici causa peccati, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod peccatum est imperfectum imperfectione morali
ex parte inordinationis, sed ex parte actus potest habere perfectionem
naturae. Et secundum hoc potest esse causa peccati.
Ad tertium dicendum quod non omnis causa peccati est peccatum. Unde
non oportet quod procedatur in infinitum; sed potest perveniri ad
aliquod primum peccatum, cuius causa non est aliud peccatum.
|
|