|
Deinde considerandum est de causis peccati in speciali. Et primo, de
causis interioribus peccati; secundo, de exterioribus; tertio, de
peccatis quae sunt causa aliorum peccatorum. Prima autem
consideratio, secundum praemissa, erit tripartita, nam primo, agetur
de ignorantia, quae est causa peccati ex parte rationis; secundo, de
infirmitate seu passione, quae est causa peccati ex parte appetitus
sensitivi; tertio, de malitia, quae est causa peccati ex parte
voluntatis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum
ignorantia sit causa peccati. Secundo, utrum ignorantia sit
peccatum. Tertio, utrum totaliter a peccato excuset. Quarto, utrum
diminuat peccatum.
|
|