|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non possit
esse causa peccati. Quia quod non est, nullius est causa. Sed
ignorantia est non ens, cum sit privatio quaedam scientiae. Ergo
ignorantia non est causa peccati.
2. Praeterea, causae peccati sunt accipiendae ex parte
conversionis, ut ex supradictis patet. Sed ignorantia videtur
respicere aversionem. Ergo non debet poni causa peccati.
3. Praeterea, omne peccatum in voluntate consistit, ut supra dictum
est. Sed voluntas non fertur nisi in aliquod cognitum, quia bonum
apprehensum est obiectum voluntatis. Ergo ignorantia non potest esse
causa peccati.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura et gratia,
quod quidam per ignorantiam peccant.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in VIII
Physic., causa movens est duplex, una per se, et alia per
accidens. Per se quidem, quae propria virtute movet, sicut generans
est causa movens gravia et levia. Per accidens autem, sicut removens
prohibens, vel sicut ipsa remotio prohibentis. Et hoc modo ignorantia
potest esse causa actus peccati, est enim privatio scientiae
perficientis rationem, quae prohibet actum peccati, inquantum dirigit
actus humanos. Considerandum est autem quod ratio secundum duplicem
scientiam est humanorum actuum directiva, scilicet secundum scientiam
universalem, et particularem. Conferens enim de agendis, utitur
quodam syllogismo, cuius conclusio est iudicium seu electio vel
operatio. Actiones autem in singularibus sunt. Unde conclusio
syllogismi operativi est singularis. Singularis autem propositio non
concluditur ex universali nisi mediante aliqua propositione singulari,
sicut homo prohibetur ab actu parricidii per hoc quod scit patrem non
esse occidendum, et per hoc quod scit hunc esse patrem. Utriusque
ergo ignorantia potest causare parricidii actum, scilicet et
universalis principii, quod est quaedam regula rationis; et singularis
circumstantiae. Unde patet quod non quaelibet ignorantia peccantis est
causa peccati, sed illa tantum quae tollit scientiam prohibentem actum
peccati. Unde si voluntas alicuius esset sic disposita quod non
prohiberetur ab actu parricidii, etiam si patrem agnosceret;
ignorantia patris non est huic causa peccati, sed concomitanter se
habet ad peccatum. Et ideo talis non peccat propter ignorantiam, sed
peccat ignorans, secundum philosophum, in III Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod non ens non potest esse alicuius causa per
se, potest tamen esse causa per accidens, sicut remotio prohibentis.
Ad secundum dicendum quod sicut scientia quam tollit ignorantia,
respicit peccatum ex parte conversionis; ita etiam ignorantia ex parte
conversionis est causa peccati ut removens prohibens.
Ad tertium dicendum quod in illud quod est quantum ad omnia ignotum,
non potest ferri voluntas, sed si aliquid est secundum aliquid notum et
secundum aliquid ignotum, potest voluntas illud velle. Et hoc modo
ignorantia est causa peccati, sicut cum aliquis scit hunc quem
occidit, esse hominem, sed nescit eum esse patrem; vel cum aliquis
scit aliquem actum esse delectabilem, nescit tamen eum esse peccatum.
|
|