|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non sit
peccatum. Peccatum enim est dictum vel factum vel concupitum contra
legem Dei, ut supra habitum est. Sed ignorantia non importat aliquem
actum, neque interiorem neque exteriorem. Ergo ignorantia non est
peccatum.
2. Praeterea, peccatum directius opponitur gratiae quam scientiae.
Sed privatio gratiae non est peccatum, sed magis poena quaedam
consequens peccatum. Ergo ignorantia, quae est privatio scientiae,
non est peccatum.
3. Praeterea, si ignorantia est peccatum, hoc non est nisi
inquantum est voluntaria. Sed si ignorantia sit peccatum inquantum est
voluntaria, videtur peccatum in ipso actu voluntatis consistere magis
quam in ignorantia. Ergo ignorantia non erit peccatum, sed magis
aliquid consequens ad peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum per poenitentiam tollitur; nec aliquod
peccatum transiens reatu remanet actu, nisi solum originale.
Ignorantia autem non tollitur per poenitentiam, sed adhuc remanet
actu, omni reatu per poenitentiam remoto. Ergo ignorantia non est
peccatum, nisi forte sit originale.
5. Praeterea, si ipsa ignorantia sit peccatum, quandiu ignorantia
remaneret in homine, tandiu actu peccaret. Sed continue manet
ignorantia in ignorante. Ergo ignorans continue peccaret. Quod patet
esse falsum, quia sic ignorantia esset gravissimum. Non ergo
ignorantia est peccatum.
Sed contra, nihil meretur poenam nisi peccatum. Sed ignorantia
meretur poenam, secundum illud I ad Cor. XIV, si quis ignorat,
ignorabitur. Ergo ignorantia est peccatum.
Respondeo dicendum quod ignorantia in hoc a nescientia differt, quod
nescientia dicit simplicem scientiae negationem, unde cuicumque deest
aliquarum rerum scientia, potest dici nescire illas; secundum quem
modum Dionysius in Angelis nescientiam ponit, VII cap. Cael.
Hier. Ignorantia vero importat scientiae privationem, dum scilicet
alicui deest scientia eorum quae aptus natus est scire. Horum autem
quaedam aliquis scire tenetur, illa scilicet sine quorum scientia non
potest debitum actum recte exercere. Unde omnes tenentur scire
communiter ea quae sunt fidei, et universalia iuris praecepta, singuli
autem ea quae ad eorum statum vel officium spectant. Quaedam vero sunt
quae etsi aliquis natus est scire, non tamen ea scire tenetur, sicut
theoremata geometriae, et contingentia particularia, nisi in casu.
Manifestum est autem quod quicumque negligit habere vel facere id quod
tenetur habere vel facere, peccat peccato omissionis. Unde propter
negligentiam, ignorantia eorum quae aliquis scire tenetur, est
peccatum. Non autem imputatur homini ad negligentiam, si nesciat ea
quae scire non potest. Unde horum ignorantia invincibilis dicitur,
quia scilicet studio superari non potest. Et propter hoc talis
ignorantia, cum non sit voluntaria, eo quod non est in potestate
nostra eam repellere, non est peccatum. Ex quo patet quod nulla
ignorantia invincibilis est peccatum, ignorantia autem vincibilis est
peccatum, si sit eorum quae aliquis scire tenetur; non autem si sit
eorum quae quis scire non tenetur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, in hoc quod
dicitur dictum vel factum vel concupitum, sunt intelligendae etiam
negationes oppositae, secundum quod omissio habet rationem peccati.
Et ita negligentia, secundum quam ignorantia est peccatum, continetur
sub praedicta definitione peccati, inquantum praetermittitur aliquid
quod debuit dici vel fieri vel concupisci, ad scientiam debitam
acquirendam.
Ad secundum dicendum quod privatio gratiae, etsi secundum se non sit
peccatum, tamen ratione negligentiae praeparandi se ad gratiam, potest
habere rationem peccati, sicut et ignorantia. Et tamen quantum ad hoc
est dissimile, quia homo potest aliquam scientiam acquirere per suos
actus, gratia vero non acquiritur ex nostris actibus, sed ex Dei
munere.
Ad tertium dicendum quod, sicut in peccato transgressionis peccatum
non consistit in solo actu voluntatis, sed etiam in actu volito qui est
imperatus a voluntate; ita in peccato omissionis non solum actus
voluntatis est peccatum, sed etiam ipsa omissio, inquantum est
aliqualiter voluntaria. Et hoc modo ipsa negligentia sciendi, vel
inconsideratio, est peccatum.
Ad quartum dicendum quod licet, transeunte reatu per poenitentiam,
remaneat ignorantia secundum quod est privatio scientiae; non tamen
remanet negligentia, secundum quam ignorantia peccatum dicitur.
Ad quintum dicendum quod, sicut in aliis peccatis omissionis solo illo
tempore homo actu peccat, pro quo praeceptum affirmativum obligat; ita
est etiam de peccato ignorantiae. Non enim continuo ignorans actu
peccat, sed solum quando est tempus acquirendi scientiam quam habere
tenetur.
|
|