|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ignorantia, ex toto
excuset a peccato. Quia, ut Augustinus dicit, omne peccatum
voluntarium est. Sed ignorantia causat involuntarium ut supra habitum
est. Ergo ignorantia totaliter excusat peccatum.
2. Praeterea, id quod aliquis facit praeter intentionem, per
accidens agit. Sed intentio non potest esse de eo quod est ignotum.
Ergo id quod per ignorantiam homo agit, per accidens se habet in
actibus humanis. Sed quod est per accidens, non dat speciem. Nihil
ergo quod est per ignorantiam factum, debet iudicari peccatum vel
virtuosum in humanis actibus.
3. Praeterea, homo est subiectum virtutis et peccati inquantum est
particeps rationis. Sed ignorantia excludit scientiam, per quam ratio
perficitur. Ergo ignorantia totaliter excusat a peccato.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb.,
quod quaedam per ignorantiam facta, recte improbantur. Sed solum illa
recte improbantur quae sunt peccata. Ergo quaedam per ignorantiam
facta, sunt peccata. Non ergo ignorantia omnino excusat a peccato.
Respondeo dicendum quod ignorantia de se habet quod faciat actum quem
causat, involuntarium esse. Iam autem dictum est quod ignorantia
dicitur causare actum quem scientia opposita prohibebat. Et ita talis
actus, si scientia adesset, esset contrarius voluntati, quod importat
nomen involuntarii. Si vero scientia quae per ignorantiam privatur,
non prohiberet actum, propter inclinationem voluntatis in ipsum;
ignorantia huius scientiae non facit hominem involuntarium, sed non
volentem, ut dicitur in III Ethic. Et talis ignorantia, quae non
est causa actus peccati, ut dictum est, quia non causat
involuntarium, non excusat a peccato. Et eadem ratio est de quacumque
ignorantia non causante, sed consequente vel concomitante actum
peccati. Sed ignorantia quae est causa actus, quia causat
involuntarium, de se habet quod excuset a peccato, eo quod voluntarium
est de ratione peccati. Sed quod aliquando non totaliter excuset a
peccato, potest contingere ex duobus. Uno modo, ex parte ipsius rei
ignoratae. Intantum enim ignorantia excusat a peccato, inquantum
ignoratur aliquid esse peccatum. Potest autem contingere quod aliquis
ignoret quidem aliquam circumstantiam peccati, quam si sciret,
retraheretur a peccando, sive illa circumstantia faciat ad rationem
peccati sive non; et tamen adhuc remanet in eius scientia aliquid per
quod cognoscit illud esse actum peccati. Puta si aliquis percutiens
aliquem, sciat quidem ipsum esse hominem, quod sufficit ad rationem
peccati; non tamen scit eum esse patrem, quod est circumstantia
constituens novam speciem peccati; vel forte nescit quod ille se
defendens repercutiat eum, quod si sciret, non percuteret, quod non
pertinet ad rationem peccati. Unde licet talis propter ignorantiam
peccet, non tamen totaliter excusatur a peccato, quia adhuc remanet ei
cognitio peccati. Alio modo potest hoc contingere ex parte ipsius
ignorantiae, quia scilicet ipsa ignorantia est voluntaria, vel
directe, sicut cum aliquis studiose vult nescire aliqua, ut liberius
peccet; vel indirecte, sicut cum aliquis propter laborem, vel propter
alias occupationes, negligit addiscere id per quod a peccato
retraheretur. Talis enim negligentia facit ignorantiam ipsam esse
voluntariam et peccatum, dummodo sit eorum quae quis scire tenetur et
potest. Et ideo talis ignorantia non totaliter excusat a peccato. Si
vero sit talis ignorantia quae omnino sit involuntaria, sive quia est
invincibilis, sive quia est eius quod quis scire non tenetur; talis
ignorantia omnino excusat a peccato.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis ignorantia causat
involuntarium, sicut supra dictum est. Unde non omnis ignorantia
totaliter excusat a peccato.
Ad secundum dicendum quod inquantum remanet in ignorante de
voluntario, intantum remanet de intentione peccati. Et secundum hoc,
non erit per accidens peccatum.
Ad tertium dicendum quod, si esset talis ignorantia quae totaliter
usum rationis excluderet, omnino a peccato excusaret, sicut patet in
furiosis et amentibus. Non autem semper ignorantia causans peccatum
est talis. Et ideo non semper totaliter excusat a peccato.
|
|