|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non diminuat
peccatum. Illud enim quod est commune in omni peccato, non diminuit
peccatum. Sed ignorantia est communis in omni peccato, dicit enim
philosophus, in III Ethic., quod omnis malus est ignorans. Ergo
ignorantia non diminuit peccatum.
2. Praeterea, peccatum additum peccato facit maius peccatum. Sed
ipsa ignorantia est peccatum, ut dictum est. Ergo non diminuit
peccatum.
3. Praeterea, non est eiusdem aggravare et diminuere peccatum. Sed
ignorantia aggravat peccatum, quoniam super illud apostoli, ignoras
quoniam benignitas Dei, etc., dicit Ambrosius, gravissime peccas,
si ignoras. Ergo ignorantia non diminuit peccatum.
4. Praeterea, si aliqua ignorantia diminuit peccatum, hoc maxime
videtur de illa quae totaliter tollit usum rationis. Sed huiusmodi
ignorantia non minuit peccatum, sed magis auget, dicit enim
philosophus, in III Ethic., quod ebrius meretur duplices
maledictiones. Ergo ignorantia non minuit peccatum.
Sed contra, quidquid est ratio remissionis peccati, alleviat
peccatum. Sed ignorantia est huiusmodi, ut patet I ad Tim. I,
misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Ergo ignorantia
diminuit, vel alleviat peccatum.
Respondeo dicendum quod, quia omne peccatum est voluntarium, intantum
ignorantia potest diminuere peccatum, inquantum diminuit voluntarium,
si autem voluntarium non diminuat, nullo modo diminuet peccatum.
Manifestum est autem quod ignorantia quae totaliter a peccato excusat,
quia totaliter voluntarium tollit, peccatum non minuit, sed omnino
aufert. Ignorantia vero quae non est causa peccati, sed concomitanter
se habet ad peccatum, nec minuit peccatum nec auget. Illa igitur sola
ignorantia potest peccatum minuere, quae est causa peccati, et tamen
totaliter a peccato non excusat. Contingit autem quandoque quod talis
ignorantia directe et per se est voluntaria, sicut cum aliquis sua
sponte nescit aliquid, ut liberius peccet. Et talis ignorantia
videtur augere voluntarium et peccatum, ex intensione enim voluntatis
ad peccandum provenit quod aliquis vult subire ignorantiae damnum,
propter libertatem peccandi. Quandoque vero ignorantia quae est causa
peccati, non est directe voluntaria, sed indirecte vel per accidens,
puta cum aliquis non vult laborare in studio, ex quo sequitur eum esse
ignorantem; vel cum aliquis vult bibere vinum immoderate, ex quo
sequitur eum inebriari et discretione carere. Et talis ignorantia
diminuit voluntarium, et per consequens peccatum. Cum enim aliquid
non cognoscitur esse peccatum, non potest dici quod voluntas directe et
per se feratur in peccatum, sed per accidens, unde est ibi minor
contemptus, et per consequens minus peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia secundum quam omnis malus est
ignorans, non est causa peccati; sed aliquid consequens ad causam,
scilicet ad passionem vel habitum inclinantem in peccatum.
Ad secundum dicendum quod peccatum peccato additum facit plura
peccata, non tamen facit semper maius peccatum, quia forte non
coincidunt in idem peccatum, sed sunt plura. Et potest contingere,
si primum diminuat secundum, quod ambo simul non habeant tantam
gravitatem quantam unum solum haberet. Sicut homicidium gravius
peccatum est a sobrio homine factum, quam si fiat ab ebrio, quamvis
haec sint duo peccata, quia ebrietas plus diminuit de ratione sequentis
peccati, quam sit sua gravitas.
Ad tertium dicendum quod verbum Ambrosii potest intelligi de
ignorantia simpliciter affectata. Vel potest intelligi in genere
peccati ingratitudinis, in qua summus gradus est quod homo etiam
beneficia non recognoscat. Vel potest intelligi de ignorantia
infidelitatis, quae fundamentum spiritualis aedificii subvertit.
Ad quartum dicendum quod ebrius meretur quidem duplices maledictiones,
propter duo peccata quae committit, scilicet ebrietatem et aliud
peccatum quod ex ebrietate sequitur. Tamen ebrietas, ratione
ignorantiae adiunctae, diminuit sequens peccatum, et forte plus quam
sit gravitas ipsius ebrietatis, ut dictum est. Vel potest dici quod
illud verbum inducitur secundum ordinationem cuiusdam Pittaci
legislatoris, qui statuit ebrios, si percusserint, amplius
puniendos; non ad veniam respiciens, quam ebrii debent magis habere;
sed ad utilitatem, quia plures iniuriantur ebrii quam sobrii; ut patet
per philosophum, in II politicorum.
|
|