|
Deinde considerandum est de causa peccati ex parte appetitus
sensitivi, utrum passio animae sit causa peccati. Et circa hoc
quaeruntur octo. Primo, utrum passio appetitus sensitivi possit
movere vel inclinare voluntatem. Secundo, utrum possit superare
rationem contra eius scientiam. Tertio, utrum peccatum quod ex
passione provenit, sit peccatum ex infirmitate. Quarto, utrum haec
passio quae est amor sui, sit causa omnis peccati. Quinto, de illis
tribus causis quae ponuntur I Ioan. II, concupiscentia oculorum,
concupiscentia carnis, et superbia vitae. Sexto, utrum passio quae
est causa peccati, diminuat ipsum. Septimo, utrum totaliter
excuset. Octavo, utrum peccatum quod ex passione est, possit esse
mortale.
|
|