|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur a
passione appetitus sensitivi. Nulla enim potentia passiva movetur nisi
a suo obiecto. Voluntas autem est potentia passiva et activa simul,
inquantum est movens et mota, sicut in III de anima philosophus
dicit universaliter de vi appetitiva. Cum ergo obiectum voluntatis non
sit passio appetitus sensitivi, sed magis bonum rationis; videtur quod
passio appetitus sensitivi non moveat voluntatem.
2. Praeterea, superior motor non movetur ab inferiori, sicut anima
non movetur a corpore. Sed voluntas, quae est appetitus rationis,
comparatur ad appetitum sensitivum sicut motor superior ad inferiorem,
dicit enim philosophus, in III de anima, quod appetitus rationis
movet appetitum sensitivum, sicut in corporibus caelestibus sphaera
movet sphaeram. Ergo voluntas non potest moveri a passione appetitus
sensitivi.
3. Praeterea, nullum immateriale potest moveri ab aliquo materiali.
Sed voluntas est quaedam potentia immaterialis, non enim utitur organo
corporali, cum sit in ratione, ut dicitur in III de anima.
Appetitus autem sensitivus est vis materialis, utpote fundata in
organo corporali. Ergo passio appetitus sensitivi non potest movere
appetitum intellectivum.
Sed contra est quod dicitur Dan. XIII, concupiscentia subvertit
cor tuum.
Respondeo dicendum quod passio appetitus sensitivi non potest directe
trahere aut movere voluntatem, sed indirecte potest. Et hoc
dupliciter. Uno quidem modo, secundum quandam abstractionem. Cum
enim omnes potentiae animae in una essentia animae radicentur, necesse
est quod quando una potentia intenditur in suo actu, altera in suo actu
remittatur, vel etiam totaliter impediatur. Tum quia omnis virtus ad
plura dispersa fit minor, unde e contrario, quando intenditur circa
unum, minus potest ad alia dispergi. Tum quia in operibus animae
requiritur quaedam intentio, quae dum vehementer applicatur ad unum,
non potest alteri vehementer attendere. Et secundum hunc modum, per
quandam distractionem, quando motus appetitus sensitivi fortificatur
secundum quamcumque passionem, necesse est quod remittatur, vel
totaliter impediatur motus proprius appetitus rationalis, qui est
voluntas. Alio modo, ex parte obiecti voluntatis, quod est bonum
ratione apprehensum. Impeditur enim iudicium et apprehensio rationis
propter vehementem et inordinatam apprehensionem imaginationis, et
iudicium virtutis aestimativae, ut patet in amentibus. Manifestum est
autem quod passionem appetitus sensitivi sequitur imaginationis
apprehensio, et iudicium aestimativae, sicut etiam dispositionem
linguae sequitur iudicium gustus. Unde videmus quod homines in aliqua
passione existentes, non facile imaginationem avertunt ab his circa
quae afficiuntur. Unde per consequens iudicium rationis plerumque
sequitur passionem appetitus sensitivi; et per consequens motus
voluntatis, qui natus est sequi iudicium rationis.
Ad primum ergo dicendum quod per passionem appetitus sensitivi fit
aliqua immutatio circa iudicium de obiecto voluntatis, sicut dictum
est; quamvis ipsa passio appetitus sensitivi non sit directe voluntatis
obiectum.
Ad secundum dicendum quod superius non movetur ab inferiori directe,
sed indirecte quodammodo moveri potest, sicut dictum est.
Et similiter dicendum est ad tertium.
|
|