|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ratio non possit
superari a passione contra suam scientiam. Fortius enim non vincitur a
debiliori. Sed scientia, propter suam certitudinem, est fortissimum
eorum quae in nobis sunt. Ergo non potest superari a passione, quae
est debilis et cito transiens.
2. Praeterea, voluntas non est nisi boni vel apparentis boni. Sed
cum passio trahit voluntatem in id quod est vere bonum, non inclinat
rationem contra scientiam. Cum autem trahit eam in id quod est
apparens bonum et non existens, trahit eam in id quod rationi videtur,
hoc autem est in scientia rationis, quod ei videtur. Ergo passio
nunquam inclinat rationem contra suam scientiam.
3. Si dicatur quod trahit rationem scientem aliquid in universali,
ut contrarium iudicet in particulari, contra, universalis et
particularis propositio, si opponantur, opponuntur secundum
contradictionem, sicut omnis homo et non omnis homo. Sed duae
opiniones quae sunt contradictoriarum, sunt contrariae, ut dicitur in
II peri Herm. Si igitur aliquis sciens aliquid in universali,
iudicaret oppositum in singulari, sequeretur quod haberet simul
contrarias opiniones, quod est impossibile.
4. Praeterea, quicumque scit universale, scit etiam particulare
quod novit sub universali contineri; sicut quicumque scit omnem mulam
esse sterilem, scit hoc animal esse sterile, dummodo sciat quod sit
mula; ut patet per id quod dicitur in I Poster. Sed ille qui scit
aliquid in universali, puta nullam fornicationem esse faciendam, scit
hoc particulare sub universali contineri, puta hunc actum esse
fornicarium. Ergo videtur quod etiam in particulari sciat.
5. Praeterea, ea quae sunt in voce, sunt signa intellectus animae,
secundum philosophum. Sed homo in passione existens frequenter
confitetur id quod eligit esse malum etiam in particulari. Ergo etiam
in particulari habet scientiam. Sic igitur videtur quod passiones non
possint trahere rationem contra scientiam universalem, quia non potest
esse quod habeat scientiam universalem, et existimet oppositum in
particulari.
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. VII, video aliam legem
in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati. Lex autem quae est in membris, est concupiscentia, de qua
supra locutus fuerat. Cum igitur concupiscentia sit passio quaedam,
videtur quod passio trahat rationem etiam contra hoc quod scit.
Respondeo dicendum quod opinio Socratis fuit, ut philosophus dicit in
VII Ethic., quod scientia nunquam posset superari a passione.
Unde ponebat omnes virtutes esse scientias, et omnia peccata esse
ignorantias. In quo quidem aliqualiter recte sapiebat. Quia cum
voluntas sit boni vel apparentis boni, nunquam voluntas in malum
moveretur, nisi id quod non est bonum, aliqualiter rationi bonum
appareret, et propter hoc voluntas nunquam in malum tenderet, nisi cum
aliqua ignorantia vel errore rationis. Unde dicitur Prov. XIV,
errant qui operantur malum. Sed quia experimento patet quod multi
agunt contra ea quorum scientiam habent; et hoc etiam auctoritate
divina confirmatur, secundum illud Luc. XII, servus qui cognovit
voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis; et Iac.
IV dicitur, scienti bonum facere et non facienti, peccatum est
illi, non simpliciter verum dixit, sed oportet distinguere, ut
philosophus tradit in VII Ethic. Cum enim ad recte agendum homo
dirigatur duplici scientia, scilicet universali et particulari;
utriusque defectus sufficit ad hoc quod impediatur rectitudo operis et
voluntatis, ut supra dictum est. Contingit igitur quod aliquis habeat
scientiam in universali, puta nullam fornicationem esse faciendam; sed
tamen non cognoscat in particulari hunc actum qui est fornicatio, non
esse faciendum. Et hoc sufficit ad hoc quod voluntas non sequatur
universalem scientiam rationis. Iterum considerandum est quod nihil
prohibet aliquid sciri in habitu, quod tamen actu non consideratur.
Potest igitur contingere quod aliquis etiam rectam scientiam habeat in
singulari, et non solum in universali, sed tamen in actu non
consideret. Et tunc non videtur difficile quod praeter id quod actu
non considerat, homo agat. Quod autem homo non consideret in
particulari id quod habitualiter scit, quandoque quidem contingit ex
solo defectu intentionis, puta cum homo sciens geometriam, non
intendit ad considerandum geometriae conclusiones, quas statim in
promptu habet considerare. Quandoque autem homo non considerat id quod
habet in habitu propter aliquod impedimentum superveniens, puta propter
aliquam occupationem exteriorem, vel propter aliquam infirmitatem
corporalem. Et hoc modo ille qui est in passione constitutus, non
considerat in particulari id quod scit in universali, inquantum passio
impedit talem considerationem. Impedit autem tripliciter. Primo,
per quandam distractionem, sicut supra expositum est. Secundo, per
contrarietatem, quia plerumque passio inclinat ad contrarium huius quod
scientia universalis habet. Tertio, per quandam immutationem
corporalem, ex qua ratio quodammodo ligatur, ne libere in actum
exeat, sicut etiam somnus vel ebrietas, quadam corporali
transmutatione facta, ligant usum rationis. Et quod hoc contingat in
passionibus, patet ex hoc quod aliquando, cum passiones multum
intenduntur, homo amittit totaliter usum rationis, multi enim propter
abundantiam amoris et irae, sunt in insaniam conversi. Et per hunc
modum passio trahit rationem ad iudicandum in particulari contra
scientiam quam habet in universali.
Ad primum ergo dicendum quod scientia universalis, quae est
certissima, non habet principalitatem in operatione, sed magis
scientia particularis, eo quod operationes sunt circa singularia.
Unde non est mirum si in operabilibus passio agit contra scientiam
universalem, absente consideratione in particulari.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod rationi videatur in
particulari aliquid bonum quod non est bonum, contingit ex aliqua
passione. Et tamen hoc particulare iudicium est contra universalem
scientiam rationis.
Ad tertium dicendum quod non posset contingere quod aliquis haberet
simul in actu scientiam aut opinionem veram de universali affirmativo,
et opinionem falsam de particulari negativo, aut e converso. Sed bene
potest contingere quod aliquis habeat veram scientiam habitualiter de
universali affirmativo, et falsam opinionem in actu de particulari
negativo, actus enim directe non contrariatur habitui, sed actui.
Ad quartum dicendum quod ille qui habet scientiam in universali,
propter passionem impeditur ne possit sub illa universali sumere, et ad
conclusionem pervenire, sed assumit sub alia universali, quam suggerit
inclinatio passionis, et sub ea concludit. Unde philosophus dicit,
in VII Ethic., quod syllogismus incontinentis habet quatuor
propositiones, duas universales, quarum una est rationis, puta nullam
fornicationem esse committendam; alia est passionis, puta
delectationem esse sectandam. Passio igitur ligat rationem ne assumat
et concludat sub prima, unde, ea durante, assumit et concludit sub
secunda.
Ad quintum dicendum quod, sicut ebrius quandoque proferre potest verba
significantia profundas sententias, quas tamen mente diiudicare non
potest, ebrietate prohibente; ita in passione existens, etsi ore
proferat hoc non esse faciendum, tamen interius hoc animo sentit quod
sit faciendum, ut dicitur in VII Ethic.
|
|