|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum quod est ex
passione, non debeat dici ex infirmitate. Passio enim est quidam
vehemens motus appetitus sensitivi, ut dictum est. Vehementia autem
motus magis attestatur fortitudini quam infirmitati. Ergo peccatum
quod est ex passione, non debet dici ex infirmitate.
2. Praeterea, infirmitas hominis maxime attenditur secundum illud
quod est in eo fragilius. Hoc autem est caro, unde dicitur in Psalmo
LXXVII, recordatus est quia caro sunt. Ergo magis debet dici
peccatum ex infirmitate quod est ex aliquo corporis defectu, quam quod
est ex animae passione.
3. Praeterea, ad ea non videtur homo esse infirmus, quae eius
voluntati subduntur. Sed facere vel non facere ea ad quae passio
inclinat, hominis voluntati subditur, secundum illud Gen. IV, sub
te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius. Ergo peccatum quod
est ex passione, non est ex infirmitate.
Sed contra est quod Tullius, in IV libro de Tuscul. quaest.,
passiones animae aegritudines vocat. Aegritudines autem alio nomine
infirmitates dicuntur. Ergo peccatum quod est ex passione, debet dici
ex infirmitate.
Respondeo dicendum quod causa peccati propria est ex parte animae in
qua principaliter est peccatum. Potest autem dici infirmitas in anima
ad similitudinem infirmitatis corporis. Dicitur autem corpus hominis
esse infirmum, quando debilitatur vel impeditur in executione propriae
operationis, propter aliquam inordinationem partium corporis, ita
scilicet quod humores et membra hominis non subduntur virtuti regitivae
et motivae corporis. Unde et membrum dicitur esse infirmum, quando
non potest perficere operationem membri sani, sicut oculus quando non
potest clare videre, ut dicit philosophus, in X de historiis
animalium. Unde et infirmitas animae dicitur quando impeditur anima in
propria operatione, propter inordinationem partium ipsius. Sicut
autem partes corporis dicuntur esse inordinatae, quando non sequuntur
ordinem naturae; ita et partes animae dicuntur inordinatae, quando non
subduntur ordini rationis, ratio enim est vis regitiva partium animae.
Sic ergo quando extra ordinem rationis vis concupiscibilis aut
irascibilis aliqua passione afficitur, et per hoc impedimentum
praestatur modo praedicto debitae actioni hominis, dicitur peccatum
esse ex infirmitate. Unde et philosophus, in I Ethic., comparat
incontinentem paralytico, cuius partes moventur in contrarium eius quod
ipse disponit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut quanto fuerit motus fortior in
corpore praeter ordinem naturae, tanto est maior infirmitas; ita
quanto fuerit motus fortior passionis praeter ordinem rationis, tanto
est maior infirmitas animae.
Ad secundum dicendum quod peccatum principaliter consistit in actu
voluntatis, qui non impeditur per corporis infirmitatem, potest enim
qui est corpore infirmus, promptam habere voluntatem ad aliquid
faciendum. Impeditur autem per passionem, ut supra dictum est. Unde
cum dicitur peccatum esse ex infirmitate, magis est referendum ad
infirmitatem animae quam ad infirmitatem corporis. Dicitur tamen etiam
ipsa infirmitas animae infirmitas carnis, inquantum ex conditione
carnis passiones animae insurgunt in nobis, eo quod appetitus
sensitivus est virtus utens organo corporali.
Ad tertium dicendum quod in potestate quidem voluntatis est assentire
vel non assentire his in quae passio inclinat, et pro tanto dicitur
noster appetitus sub nobis esse. Sed tamen ipse assensus vel dissensus
voluntatis impeditur per passionem, modo praedicto.
|
|