|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur
causae peccatorum esse concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum,
et superbia vitae. Quia secundum apostolum, I ad Tim. ult.,
radix omnium malorum est cupiditas. Sed superbia vitae sub cupiditate
non continetur. Ergo non oportet poni inter causas peccatorum.
2. Praeterea, concupiscentia carnis maxime ex visione oculorum
excitatur, secundum illud Dan. XIII, species decepit te. Ergo
non debet dividi concupiscentia oculorum contra concupiscentiam carnis.
3. Praeterea, concupiscentia est delectabilis appetitus, ut supra
habitum est. Delectationes autem contingunt non solum secundum visum,
sed etiam secundum alios sensus. Ergo deberet etiam poni
concupiscentia auditus, et aliorum sensuum.
4. Praeterea, sicut homo inducitur ad peccandum ex inordinata
concupiscentia boni, ita etiam ex inordinata fuga mali, ut dictum
est. Sed nihil hic enumeratur pertinens ad fugam mali. Ergo
insufficienter causae peccatorum tanguntur.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. II, omne quod est in mundo,
aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut
superbia vitae. In mundo autem dicitur aliquid esse propter peccatum,
unde et ibidem, dicit quod totus mundus in maligno positus est. Ergo
praedicta tria sunt causae peccatorum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, inordinatus amor sui
est causa omnis peccati. In amore autem sui includitur inordinatus
appetitus boni, unusquisque enim appetit bonum ei quem amat. Unde
manifestum est quod inordinatus appetitus boni est causa omnis peccati.
Bonum autem dupliciter est obiectum sensibilis appetitus, in quo sunt
animae passiones, quae sunt causa peccati, uno modo, absolute,
secundum quod est obiectum concupiscibilis; alio modo, sub ratione
ardui, prout est obiectum irascibilis, ut supra dictum est. Est
autem duplex concupiscentia, sicut supra habitum est. Una quidem
naturalis, quae est eorum quibus natura corporis sustentatur; sive
quantum ad conservationem individui, sicut cibus et potus et alia
huiusmodi; sive quantum ad conservationem speciei, sicut in venereis.
Et horum inordinatus appetitus dicitur concupiscentia carnis. Alia
est concupiscentia animalis, eorum scilicet quae per sensum carnis
sustentationem aut delectationem non afferunt, sed sunt delectabilia
secundum apprehensionem imaginationis, aut alicuius huiusmodi
acceptionis, sicut sunt pecunia, ornatus vestium, et alia huiusmodi.
Et haec quidem animalis concupiscentia vocatur concupiscentia
oculorum, sive intelligatur concupiscentia oculorum, idest ipsius
visionis, quae fit per oculos, ut referatur ad curiositatem, secundum
quod Augustinus exponit, X Confess.; sive referatur ad
concupiscentiam rerum quae exterius oculis proponuntur, ut referatur ad
cupiditatem, secundum quod ab aliis exponitur. Appetitus autem
inordinatus boni ardui pertinet ad superbiam vitae, nam superbia est
appetitus inordinatus excellentiae, ut inferius dicetur. Et sic patet
quod ad ista tria reduci possunt omnes passiones, quae sunt causa
peccati. Nam ad duo prima reducuntur omnes passiones concupiscibilis,
ad tertium autem omnes passiones irascibilis; quod ideo non dividitur
in duo, quia omnes passiones irascibilis conformantur concupiscentiae
animali.
Ad primum ergo dicendum quod secundum quod cupiditas importat
universaliter appetitum cuiuscumque boni, sic etiam superbia vitae
continetur sub cupiditate. Quomodo autem cupiditas, secundum quod est
speciale vitium, quod avaritia nominatur, sit radix omnium
peccatorum, infra dicetur.
Ad secundum dicendum quod concupiscentia oculorum non dicitur hic
concupiscentia omnium rerum quae oculis videri possunt, sed solum earum
in quibus non quaeritur delectatio carnis, quae est secundum tactum,
sed solum delectatio oculi, idest cuiuscumque apprehensivae virtutis.
Ad tertium dicendum quod sensus visus est excellentior inter omnes
sensus, et ad plura se extendens, ut dicitur in I Metaphys. Et
ideo nomen eius transfertur ad omnes alios sensus, et etiam ad omnes
interiores apprehensiones, ut Augustinus dicit, in libro de verbis
domini.
Ad quartum dicendum quod fuga mali causatur ex appetitu boni, ut supra
dictum est. Et ideo ponuntur solum passiones inclinantes ad bonum,
tanquam causae earum quae faciunt inordinate fugam mali.
|
|