|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum non allevietur
propter passionem. Augmentum enim causae auget effectum, si enim
calidum dissolvit, magis calidum magis dissolvit. Sed passio est
causa peccati, ut habitum est. Ergo quanto est intensior passio,
tanto est maius peccatum. Passio igitur non minuit peccatum, sed
auget.
2. Praeterea, sicut se habet passio bona ad meritum, ita se habet
mala passio ad peccatum. Sed bona passio auget meritum, tanto enim
aliquis magis videtur mereri, quanto ex maiori misericordia pauperi
subvenit. Ergo etiam mala passio magis aggravat peccatum quam
alleviat.
3. Praeterea, quanto intensiori voluntate aliquis facit peccatum,
tanto gravius videtur peccare. Sed passio impellens voluntatem, facit
eam vehementius ferri in actum peccati. Ergo passio aggravat
peccatum.
Sed contra, passio ipsa concupiscentiae vocatur tentatio carnis. Sed
quanto aliquis maiori tentatione prosternitur, tanto minus peccat, ut
patet per Augustinum. Ergo passio diminuit peccatum.
Respondeo dicendum quod peccatum essentialiter consistit in actu liberi
arbitrii, quod est facultas voluntatis et rationis. Passio autem est
motus appetitus sensitivi. Appetitus autem sensitivus potest se habere
ad liberum arbitrium et antecedenter, et consequenter. Antecedenter
quidem, secundum quod passio appetitus sensitivi trahit vel inclinat
rationem et voluntatem, ut supra dictum est. Consequenter autem,
secundum quod motus superiorum virium, si sint vehementes, redundant
in inferiores, non enim potest voluntas intense moveri in aliquid,
quin excitetur aliqua passio in appetitu sensitivo. Si igitur
accipiatur passio secundum quod praecedit actum peccati, sic necesse
est quod diminuat peccatum. Actus enim intantum est peccatum,
inquantum est voluntarium et in nobis existens. In nobis autem aliquid
esse dicitur per rationem et voluntatem. Unde quanto ratio et voluntas
ex se aliquid agunt, non ex impulsu passionis, magis est voluntarium
et in nobis existens. Et secundum hoc passio minuit peccatum,
inquantum minuit voluntarium. Passio autem consequens non diminuit
peccatum, sed magis auget, vel potius est signum magnitudinis eius,
inquantum scilicet demonstrat intensionem voluntatis ad actum peccati.
Et sic verum est quod quanto aliquis maiori libidine vel concupiscentia
peccat, tanto magis peccat.
Ad primum ergo dicendum quod passio est causa peccati ex parte
conversionis. Gravitas autem peccati magis attenditur ex parte
aversionis; quae quidem ex conversione sequitur per accidens, idest
praeter intentionem peccantis. Causae autem per accidens augmentatae
non augmentant effectus, sed solum causae per se.
Ad secundum dicendum quod bona passio consequens iudicium rationis,
augmentat meritum. Si autem praecedat, ut scilicet homo magis ex
passione quam ex iudicio rationis moveatur ad bene agendum, talis
passio diminuit bonitatem et laudem actus.
Ad tertium dicendum quod, etsi motus voluntatis sit intensior ex
passione incitatus, non tamen ita est voluntatis proprius, sicut si
sola ratione moveretur ad peccandum.
|
|