|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod passio totaliter
excuset a peccato. Quidquid enim causat involuntarium, excusat
totaliter a peccato. Sed concupiscentia carnis, quae est quaedam
passio, causat involuntarium, secundum illud Gal. V, caro
concupiscit adversus spiritum, ut non quaecumque vultis, illa
faciatis. Ergo passio totaliter excusat a peccato.
2. Praeterea, passio causat ignorantiam quandam in particulari, ut
dictum est. Sed ignorantia particularis totaliter excusat a peccato,
sicut supra habitum est. Ergo passio totaliter excusat a peccato.
3. Praeterea, infirmitas animae gravior est quam infirmitas
corporis. Sed infirmitas corporis totaliter excusat a peccato, ut
patet in phreneticis. Ergo multo magis passio, quae est infirmitas
animae.
Sed contra est quod apostolus, Rom. VII, vocat passiones
peccatorum, non nisi quia peccata causant. Quod non esset, si a
peccato totaliter excusarent. Ergo passiones non totaliter a peccato
excusant.
Respondeo dicendum quod secundum hoc solum actus aliquis qui de genere
suo est malus, totaliter a peccato excusatur, quod totaliter
involuntarius redditur. Unde si sit talis passio quae totaliter
involuntarium reddat actum sequentem, totaliter a peccato excusat,
alioquin, non totaliter. Circa quod duo consideranda videntur.
Primo quidem, quod aliquid potest esse voluntarium vel secundum se,
sicut quando voluntas directe in ipsum fertur, vel secundum suam
causam, quando voluntas fertur in causam et non in effectum, ut patet
in eo qui voluntarie inebriatur; ex hoc enim quasi voluntarium ei
imputatur quod per ebrietatem committit. Secundo considerandum est
quod aliquid dicitur voluntarium directe, vel indirecte, directe
quidem, id in quod voluntas fertur; indirecte autem, illud quod
voluntas potuit prohibere, sed non prohibet. Secundum hoc igitur
distinguendum est. Quia passio quandoque quidem est tanta quod
totaliter aufert usum rationis, sicut patet in his qui propter amorem
vel iram insaniunt. Et tunc si talis passio a principio fuit
voluntaria, imputatur actus ad peccatum, quia est voluntarius in sua
causa, sicut etiam de ebrietate dictum est. Si vero causa non fuit
voluntaria, sed naturalis, puta cum aliquis ex aegritudine, vel
aliqua huiusmodi causa, incidit in talem passionem quae totaliter
aufert usum rationis; actus omnino redditur involuntarius, et per
consequens totaliter a peccato excusatur. Quandoque vero passio non
est tanta quod totaliter intercipiat usum rationis. Et tunc ratio
potest passionem excludere, divertendo ad alias cogitationes; vel
impedire ne suum consequatur effectum, quia membra non applicantur
operi nisi per consensum rationis, ut supra dictum est. Unde talis
passio non totaliter excusat a peccato.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicitur, ut non quaecumque
vultis, illa faciatis, non est referendum ad ea quae fiunt per
exteriorem actum, sed ad interiorem concupiscentiae motum, vellet enim
homo nunquam concupiscere malum. Sicut etiam exponitur id quod dicitur
Rom. VII, quod odi malum, illud facio. Vel potest referri ad
voluntatem praecedentem passionem, ut patet in continentibus qui contra
suum propositum agunt propter suam concupiscentiam.
Ad secundum dicendum quod ignorantia particularis quae totaliter
excusat, est ignorantia circumstantiae quam quidem quis scire non
potest, debita diligentia adhibita. Sed passio causat ignorantiam
iuris in particulari, dum impedit applicationem communis scientiae ad
particularem actum. Quam quidem passionem ratio repellere potest, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod infirmitas corporis est involuntaria. Esset
autem simile, si esset voluntaria, sicut de ebrietate dictum est,
quae est quaedam corporalis infirmitas.
|
|