|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod peccatum quod est ex
passione, non possit esse mortale. Veniale enim peccatum dividitur
contra mortale. Sed peccatum quod est ex infirmitate, est veniale,
cum habeat in se causam veniae. Cum igitur peccatum quod est ex
passione, sit ex infirmitate, videtur quod non possit esse mortale.
2. Praeterea, causa non est potior effectu. Sed passio non potest
esse peccatum mortale, non enim in sensualitate est peccatum mortale,
ut supra habitum est. Ergo peccatum quod est ex passione, non potest
esse mortale.
3. Praeterea, passio abducit a ratione, ut ex dictis patet. Sed
rationis est converti ad Deum vel averti ab eo, in quo consistit ratio
peccati mortalis. Peccatum ergo quod est ex passione, non potest esse
mortale.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII, quod passiones
peccatorum operantur in membris nostris ad fructificandum morti. Hoc
autem est proprium mortalis peccati, quod fructificet morti. Ergo
peccatum quod est ex passione, potest esse mortale.
Respondeo dicendum quod peccatum mortale, ut supra dictum est,
consistit in aversione ab ultimo fine, qui est Deus, quae quidem
aversio pertinet ad rationem deliberantem, cuius etiam est ordinare in
finem. Hoc igitur solo modo potest contingere quod inclinatio animae
in aliquid quod contrariatur ultimo fini, non sit peccatum mortale quia
ratio deliberans non potest occurrere, quod contingit in subitis
motibus. Cum autem ex passione aliquis procedit ad actum peccati, vel
ad consensum deliberatum, hoc non fit subito. Unde ratio deliberans
potest hic occurrere, potest enim excludere, vel saltem impedire
passionem, ut dictum est. Unde si non occurrat, est peccatum
mortale, sicut videmus quod multa homicidia et adulteria per passionem
committuntur.
Ad primum ergo dicendum quod veniale dicitur tripliciter. Uno modo,
ex causa, quia scilicet habet aliquam causam veniae, quae diminuit
peccatum, et sic peccatum ex infirmitate et ignorantia dicitur
veniale. Alio modo, ex eventu, sicut omne peccatum per poenitentiam
fit veniale, idest veniam consecutum. Tertio modo dicitur veniale ex
genere, sicut verbum otiosum. Et hoc solum veniale opponitur
mortali, obiectio autem procedit de primo.
Ad secundum dicendum quod passio est causa peccati ex parte
conversionis. Quod autem sit mortale, est ex parte aversionis, quae
per accidens sequitur ad conversionem, ut dictum est. Unde ratio non
sequitur.
Ad tertium dicendum quod ratio non semper in suo actu totaliter a
passione impeditur, unde remanet ei liberum arbitrium, ut possit
averti vel converti ad Deum. Si autem totaliter tolleretur usus
rationis, iam non esset peccatum nec mortale nec veniale.
|
|