|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus peccet ex
industria, sive ex certa malitia. Ignorantia enim opponitur
industriae, seu certae malitiae. Sed omnis malus est ignorans,
secundum philosophum. Et Prov. XIV, dicitur, errant qui
operantur malum. Ergo nullus peccat ex certa malitia.
2. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod
nullus intendens ad malum operatur. Sed hoc videtur esse peccare ex
malitia, intendere malum in peccando, quod enim est praeter
intentionem, est quasi per accidens, et non denominat actum. Ergo
nullus ex malitia peccat.
3. Praeterea, malitia ipsa peccatum est. Si igitur malitia sit
causa peccati, sequetur quod peccatum sit causa peccati in infinitum,
quod est inconveniens. Nullus igitur ex malitia peccat.
Sed contra est quod dicitur Iob XXXIV, quasi de industria
recesserunt a Deo, et vias eius intelligere noluerunt. Sed recedere
a Deo est peccare. Ergo aliqui peccant ex industria, seu ex certa
malitia.
Respondeo dicendum quod homo, sicut et quaelibet alia res,
naturaliter habet appetitum boni. Unde quod ad malum eius appetitus
declinet, contingit ex aliqua corruptione seu inordinatione in aliquo
principiorum hominis, sic enim in actionibus rerum naturalium peccatum
invenitur. Principia autem humanorum actuum sunt intellectus et
appetitus, tam rationalis, qui dicitur voluntas, quam sensitivus.
Peccatum igitur in humanis actibus contingit quandoque, sicut ex
defectu intellectus, puta cum aliquis per ignorantiam peccat; et ex
defectu appetitus sensitivi, sicut cum aliquis ex passione peccat; ita
etiam ex defectu voluntatis, qui est inordinatio ipsius. Est autem
voluntas inordinata, quando minus bonum magis amat. Consequens autem
est ut aliquis eligat pati detrimentum in bono minus amato, ad hoc quod
potiatur bono magis amato, sicut cum homo vult pati abscissionem membri
etiam scienter, ut conservet vitam, quam magis amat. Et per hunc
modum, quando aliqua inordinata voluntas aliquod bonum temporale plus
amat, puta divitias vel voluptatem, quam ordinem rationis vel legis
divinae, vel caritatem Dei, vel aliquid huiusmodi; sequitur quod
velit dispendium pati in aliquo spiritualium bonorum, ut potiatur
aliquo temporali bono. Nihil autem est aliud malum quam privatio
alicuius boni. Et secundum hoc aliquis scienter vult aliquod malum
spirituale, quod est malum simpliciter, per quod bonum spirituale
privatur, ut bono temporali potiatur. Unde dicitur ex certa malitia,
vel ex industria peccare, quasi scienter malum eligens.
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia quandoque quidem excludit
scientiam qua aliquis simpliciter scit hoc esse malum quod agitur, et
tunc dicitur ex ignorantia peccare. Quandoque autem excludit scientiam
qua homo scit hoc nunc esse malum, sicut cum ex passione peccatur.
Quandoque autem excludit scientiam qua aliquis scit hoc malum non
sustinendum esse propter consecutionem illius boni, scit tamen
simpliciter hoc esse malum, et sic dicitur ignorare qui ex certa
malitia peccat.
Ad secundum dicendum quod malum non potest esse secundum se intentum ab
aliquo, potest tamen esse intentum ad vitandum aliud malum, vel ad
consequendum aliud bonum, ut dictum est. Et in tali casu aliquis
eligeret consequi bonum per se intentum, absque hoc quod pateretur
detrimentum alterius boni. Sicut aliquis lascivus vellet frui
delectatione absque offensa Dei, sed duobus propositis, magis vult
peccando incurrere offensam Dei, quam delectatione privetur.
Ad tertium dicendum quod malitia ex qua aliquis dicitur peccare,
potest intelligi malitia habitualis, secundum quod habitus malus a
philosopho nominatur malitia, sicut habitus bonus nominatur virtus.
Et secundum hoc aliquis dicitur ex malitia peccare, quia peccat ex
inclinatione habitus. Potest etiam intelligi malitia actualis. Sive
ipsa mali electio malitia nominetur, et sic dicitur aliquis ex malitia
peccare, inquantum ex mali electione peccat. Sive etiam malitia
dicatur aliqua praecedens culpa, ex qua oritur subsequens culpa, sicut
cum aliquis impugnat fraternam gratiam ex invidia. Et tunc idem non
est causa sui ipsius, sed actus interior est causa actus exterioris.
Et unum peccatum est causa alterius, non tamen in infinitum, quia est
devenire ad aliquod primum peccatum, quod non causatur ex aliquo priori
peccato, ut ex supradictis patet.
|
|