|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnis qui peccat ex
habitu, peccet ex certa malitia. Peccatum enim quod est ex certa
malitia, videtur esse gravissimum. Sed quandoque homo aliquod leve
peccatum committit ex habitu, sicut cum dicit verbum otiosum. Non
ergo omne peccatum quod est ex habitu, est ex certa malitia.
2. Praeterea, actus ex habitu procedentes sunt similes actibus ex
quibus habitus generantur, ut dicitur in II Ethic. Sed actus
praecedentes habitum vitiosum non sunt ex certa malitia. Ergo etiam
peccata quae sunt ex habitu, non sunt ex certa malitia.
3. Praeterea, in his quae aliquis ex certa malitia committit,
gaudet postquam commisit, secundum illud Prov. II, qui laetantur
cum male fecerint et exultant in rebus pessimis. Et hoc ideo, quia
unicuique est delectabile cum consequitur id quod intendit, et qui
operatur quod est ei quodammodo connaturale secundum habitum. Sed illi
qui peccant ex habitu, post peccatum commissum dolent, poenitudine
enim replentur pravi, idest habentes habitum vitiosum, ut dicitur in
IX Ethic. Ergo peccata quae sunt ex habitu, non sunt ex certa
malitia.
Sed contra, peccatum ex certa malitia dicitur esse quod est ex
electione mali. Sed unicuique est eligibile id ad quod inclinatur per
proprium habitum; ut dicitur in VI Ethic. de habitu virtuoso.
Ergo peccatum quod est ex habitu, est ex certa malitia.
Respondeo dicendum quod non est idem peccare habentem habitum, et
peccare ex habitu. Uti enim habitu non est necessarium, sed subiacet
voluntati habentis, unde et habitus definitur esse quo quis utitur cum
voluerit. Et ideo sicut potest contingere quod aliquis habens habitum
vitiosum, prorumpat in actum virtutis, eo quod ratio non totaliter
corrumpitur per malum habitum, sed aliquid eius integrum manet, ex quo
provenit quod peccator aliqua operatur de genere bonorum; ita etiam
potest contingere quod aliquis habens habitum, interdum non ex habitu
operetur, sed ex passione insurgente, vel etiam ex ignorantia. Sed
quandocumque utitur habitu vitioso, necesse est quod ex certa malitia
peccet. Quia unicuique habenti habitum, est per se diligibile id quod
est ei conveniens secundum proprium habitum, quia fit ei quodammodo
connaturale, secundum quod consuetudo et habitus vertitur in naturam.
Hoc autem quod est alicui conveniens secundum habitum vitiosum, est id
quod excludit bonum spirituale. Ex quo sequitur quod homo eligat malum
spirituale, ut adipiscatur bonum quod est ei secundum habitum
conveniens. Et hoc est ex certa malitia peccare. Unde manifestum est
quod quicumque peccat ex habitu, peccet ex certa malitia.
Ad primum ergo dicendum quod peccata venialia non excludunt bonum
spirituale, quod est gratia Dei vel caritas. Unde non dicuntur mala
simpliciter, sed secundum quid. Et propter hoc nec habitus ipsorum
possunt dici simpliciter mali, sed solum secundum quid.
Ad secundum dicendum quod actus qui procedunt ex habitibus, sunt
similes secundum speciem actibus ex quibus habitus generantur,
differunt tamen ab eis sicut perfectum ab imperfecto. Et talis est
differentia peccati quod committitur ex certa malitia, ad peccatum quod
committitur ex aliqua passione.
Ad tertium dicendum quod ille qui peccat ex habitu, semper gaudet de
hoc quod ex habitu operatur, quandiu habitu utitur. Sed quia potest
habitu non uti, sed per rationem, quae non est totaliter corrupta,
aliquid aliud meditari; potest contingere quod, non utens habitu,
doleat de hoc quod per habitum commisit. Plerumque tamen tales
poenitent de peccato, non quia eis peccatum secundum se displiceat;
sed propter aliquod incommodum quod ex peccato incurrunt.
|
|