|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quicumque peccat ex
certa malitia, peccet ex habitu. Dicit enim philosophus, in V
Ethic., quod non est cuiuslibet iniusta facere qualiter iniustus
facit, scilicet ex electione, sed solum habentis habitum. Sed
peccare ex certa malitia est peccare ex electione mali, ut dictum est.
Ergo peccare ex certa malitia non est nisi habentis habitum.
2. Praeterea, Origenes dicit, in I peri archon, quod non ad
subitum quis evacuatur aut deficit, sed paulatim per partes defluere
necesse est. Sed maximus defluxus esse videtur ut aliquis ex certa
malitia peccet. Ergo non statim a principio, sed per multam
consuetudinem, ex qua habitus generari potest, aliquis ad hoc devenit
ut ex certa malitia peccet.
3. Praeterea, quandocumque aliquis ex certa malitia peccat, oportet
quod ipsa voluntas de se inclinetur ad malum quod eligit. Sed ex
natura potentiae non inclinatur homo ad malum, sed magis ad bonum.
Ergo oportet, si eligit malum, quod hoc sit ex aliquo supervenienti,
quod est passio vel habitus. Sed quando aliquis peccat ex passione,
non peccat ex certa malitia, sed ex infirmitate, ut dictum est. Ergo
quandocumque aliquis peccat ex certa malitia, oportet quod peccet ex
habitu.
Sed contra, sicut se habet habitus bonus ad electionem boni, ita
habitus malus ad electionem mali. Sed quandoque aliquis non habens
habitum virtutis, eligit id quod est bonum secundum virtutem. Ergo
etiam quandoque aliquis non habens habitum vitiosum, potest eligere
malum, quod est ex certa malitia peccare.
Respondeo dicendum quod voluntas aliter se habet ad bonum, et aliter
ad malum. Ex natura enim suae potentiae inclinatur ad bonum rationis,
sicut ad proprium obiectum, unde et omne peccatum dicitur esse contra
naturam. Quod ergo in aliquod malum voluntas eligendo inclinetur,
oportet quod aliunde contingat. Et quandoque quidem contingit ex
defectu rationis, sicut cum aliquis ex ignorantia peccat, quandoque
autem ex impulsu appetitus sensitivi, sicut cum peccat ex passione.
Sed neutrum horum est ex certa malitia peccare; sed tunc solum ex
certa malitia aliquis peccat, quando ipsa voluntas ex seipsa movetur ad
malum. Quod potest contingere dupliciter. Uno quidem modo, per hoc
quod homo habet aliquam dispositionem corruptam inclinantem ad malum,
ita quod secundum illam dispositionem fit homini quasi conveniens et
simile aliquod malum, et in hoc, ratione convenientiae, tendit
voluntas quasi in bonum, quia unumquodque secundum se tendit in id quod
sibi est conveniens. Talis autem dispositio corrupta vel est aliquis
habitus acquisitus ex consuetudine, quae vertitur in naturam, vel est
aliqua aegritudinalis habitudo ex parte corporis, sicut aliquis habens
quasdam naturales inclinationes ad aliqua peccata, propter corruptionem
naturae in ipso. Alio modo contingit quod voluntas per se tendit in
aliquod malum, per remotionem alicuius prohibentis. Puta si aliquis
prohibeatur peccare non quia peccatum ei secundum se displiceat, sed
propter spem vitae aeternae vel propter timorem Gehennae; remota spe
per desperationem, vel timore per praesumptionem, sequitur quod ex
certa malitia, quasi absque freno, peccet. Sic igitur patet quod
peccatum quod est ex certa malitia, semper praesupponit in homine
aliquam inordinationem, quae tamen non semper est habitus. Unde non
est necessarium quod quicumque peccat ex certa malitia, peccet ex
habitu.
Ad primum ergo dicendum quod operari qualiter iniustus operatur, non
solum est operari iniusta ex certa malitia, sed etiam delectabiliter,
et sine gravi renisu rationis. Quod non est nisi eius qui habet
habitum.
Ad secundum dicendum quod non statim ad hoc aliquis labitur quod ex
certa malitia peccet, sed praesupponitur aliquid, quod tamen non
semper est habitus, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod illud propter quod voluntas inclinatur ad
malum, non semper habitus est vel passio, sed quaedam alia, ut dictum
est.
Ad quartum dicendum quod non est similis ratio de electione boni, et
de electione mali. Quia malum nunquam est sine bono naturae, sed
bonum potest esse sine malo culpae perfecte.
|
|