|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui peccat ex certa
malitia, non peccet gravius quam ille qui peccat ex passione.
Ignorantia enim excusat peccatum vel in toto vel in parte. Sed maior
est ignorantia in eo qui peccat ex certa malitia, quam in eo qui peccat
ex passione, nam ille qui peccat ex certa malitia, patitur ignorantiam
principii, quae est maxima, ut philosophus dicit, in VII
Ethic.; habet enim malam existimationem de fine, qui est principium
in operativis. Ergo magis excusatur a peccato qui peccat ex certa
malitia, quam ille qui peccat ex passione.
2. Praeterea, quanto aliquis habet maius impellens ad peccandum,
tanto minus peccat, sicut patet de eo qui maiori impetu passionis
deiicitur in peccatum. Sed ille qui peccat ex certa malitia,
impellitur ab habitu, cuius est fortior impulsio quam passionis. Ergo
ille qui peccat ex habitu, minus peccat quam ille qui peccat ex
passione.
3. Praeterea, peccare ex certa malitia est peccare ex electione
mali. Sed ille qui peccat ex passione, etiam eligit malum. Ergo non
minus peccat quam ille qui peccat ex certa malitia.
Sed contra est quod peccatum quod ex industria committitur, ex hoc
ipso graviorem poenam meretur, secundum illud Iob XXXIV, quasi
impios percussit eos in loco videntium, qui quasi de industria
recesserunt ab eo. Sed poena non augetur nisi propter gravitatem
culpae. Ergo peccatum ex hoc aggravatur, quod est ex industria, seu
certa malitia.
Respondeo dicendum quod peccatum quod est ex certa malitia, est
gravius peccato quod est ex passione, triplici ratione. Primo quidem
quia, cum peccatum principaliter in voluntate consistat, quanto motus
peccati est magis proprius voluntati, tanto peccatum est gravius,
ceteris paribus. Cum autem ex certa malitia peccatur, motus peccati
est magis proprius voluntati, quae ex seipsa in malum movetur, quam
quando ex passione peccatur, quasi ex quodam extrinseco impulsu ad
peccandum. Unde peccatum ex hoc ipso quod est ex malitia,
aggravatur, et tanto magis, quanto fuerit vehementior malitia. Ex eo
vero quod est ex passione, diminuitur, et tanto magis, quanto passio
fuerit magis vehemens. Secundo, quia passio quae inclinat voluntatem
ad peccandum, cito transit, et sic homo cito redit ad bonum
propositum, poenitens de peccato. Sed habitus, quo homo ex malitia
peccat, est qualitas permanens, et ideo qui ex malitia peccat,
diuturnius peccat. Unde philosophus, in VII Ethic., comparat
intemperatum, qui peccat ex malitia, infirmo qui continue laborat;
incontinentem autem, qui peccat ex passione, ei qui laborat
interpolate. Tertio, quia ille qui peccat ex certa malitia, est male
dispositus quantum ad ipsum finem, qui est principium in operabilibus.
Et sic eius defectus est periculosior quam eius qui ex passione
peccat, cuius propositum tendit in bonum finem, licet hoc propositum
interrumpatur ad horam propter passionem. Semper autem defectus
principii est pessimus. Unde manifestum est quod gravius est peccatum
quod est ex malitia, quam quod est ex passione.
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia electionis, de qua obiectio
procedit, neque excusat neque diminuit peccatum, ut supra dictum est.
Unde neque maior ignorantia talis facit esse minus peccatum.
Ad secundum dicendum quod impulsio quae est ex passione, est quasi ex
exteriori respectu voluntatis, sed per habitum inclinatur voluntas
quasi ab interiori. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod aliud est peccare eligentem, et aliud peccare
ex electione. Ille enim qui peccat ex passione, peccat quidem
eligens, non tamen ex electione, quia electio non est in eo primum
peccati principium, sed inducitur ex passione ad eligendum id quod
extra passionem existens non eligeret. Sed ille qui peccat ex certa
malitia, secundum se eligit malum, eo modo quo dictum est. Et ideo
electio in ipso est principium peccati; et propter hoc dicitur ex
electione peccare.
|
|