|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus sit causa peccati.
Dicit enim apostolus, Rom. I, de quibusdam, tradidit eos Deus in
reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Et Glossa ibidem
dicit quod Deus operatur in cordibus hominum, inclinando voluntates
eorum in quodcumque voluerit, sive in bonum sive in malum. Sed facere
quae non conveniunt, et inclinari secundum voluntatem ad malum, est
peccatum. Ergo Deus hominibus est causa peccati.
2. Praeterea, Sap. XIV, dicitur, creaturae Dei in odium
factae sunt, et in tentationem animae hominum. Sed tentatio solet
dici provocatio ad peccandum. Cum ergo creaturae non sint factae nisi
a Deo, ut in primo habitum est, videtur quod Deus sit causa peccati
provocans homines ad peccandum.
3. Praeterea, quidquid est causa causae, est causa effectus. Sed
Deus est causa liberi arbitrii, quod est causa peccati. Ergo Deus
est causa peccati.
4. Praeterea, omne malum opponitur bono. Sed non repugnat divinae
bonitati quod ipse sit causa mali poenae, de isto enim malo dicitur
Isaiae XLV, quod Deus est creans malum; et Amos III, si est
malum in civitate quod Deus non fecerit? Ergo etiam divinae bonitati
non repugnat quod Deus sit causa culpae.
Sed contra, Sap. XI, dicitur de Deo, nihil odisti eorum quae
fecisti. Odit autem Deus peccatum, secundum illud Sap. XIV,
odio est Deo impius, et impietas eius. Ergo Deus non est causa
peccati.
Respondeo dicendum quod homo dupliciter est causa peccati vel sui vel
alterius. Uno modo, directe, inclinando scilicet voluntatem suam vel
alterius ad peccandum. Alio modo, indirecte, dum scilicet non
retrahit aliquos a peccato, unde Ezech. III speculatori dicitur,
si non dixeris impio, morte morieris, sanguinem eius de manu tua
requiram. Deus autem non potest esse directe causa peccati vel sui vel
alterius. Quia omne peccatum est per recessum ab ordine qui est in
ipsum sicut in finem. Deus autem omnia inclinat et convertit in
seipsum sicut in ultimum finem, sicut Dionysius dicit, I cap. de
Div. Nom. Unde impossibile est quod sit sibi vel aliis causa
discedendi ab ordine qui est in ipsum. Unde non potest directe esse
causa peccati. Similiter etiam neque indirecte. Contingit enim quod
Deus aliquibus non praebet auxilium ad vitandum peccata, quod si
praeberet, non peccarent. Sed hoc totum facit secundum ordinem suae
sapientiae et iustitiae, cum ipse sit sapientia et iustitia. Unde non
imputatur ei quod alius peccat, sicut causae peccati, sicut gubernator
non dicitur causa submersionis navis ex hoc quod non gubernat navem,
nisi quando subtrahit gubernationem potens et debens gubernare. Et sic
patet quod Deus nullo modo est causa peccati.
Ad primum ergo dicendum quod, quantum ad verba apostoli, ex ipso
textu patet solutio. Si enim Deus tradit aliquos in reprobum sensum,
iam ergo reprobum sensum habent ad faciendum ea quae non conveniunt.
Dicitur ergo tradere eos in reprobum sensum, inquantum non prohibet
eos quin suum sensum reprobum sequantur, sicut dicimur exponere illos
quos non tuemur. Quod autem Augustinus dicit, in libro de gratia et
libero arbitrio, unde sumpta est Glossa, quod Deus inclinat
voluntates hominum in bonum et malum; sic intelligendum est quod in
bonum quidem directe inclinat voluntatem, in malum autem inquantum non
prohibet, sicut dictum est. Et tamen hoc etiam contingit ex merito
praecedentis peccati.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, creaturae Dei factae sunt in
odium et in tentationem animae hominum, haec praepositio in non ponitur
causaliter, sed consecutive, non enim Deus fecit creaturas ad malum
hominum, sed hoc consecutum est propter insipientiam hominum. Unde
subditur, et in muscipulam pedibus insipientium, qui scilicet per suam
insipientiam utuntur creaturis ad aliud quam ad quod factae sunt.
Ad tertium dicendum quod effectus causae mediae procedens ab ea
secundum quod subditur ordini causae primae, reducitur etiam in causam
primam. Sed si procedat a causa media secundum quod exit ordinem
causae primae, non reducitur in causam primam, sicut si minister
faciat aliquid contra mandatum domini, hoc non reducitur in dominum
sicut in causam. Et similiter peccatum quod liberum arbitrium
committit contra praeceptum Dei, non reducitur in Deum sicut in
causam.
Ad quartum dicendum quod poena opponitur bono eius qui punitur, qui
privatur quocumque bono. Sed culpa opponitur bono ordinis qui est in
Deum, unde directe opponitur bonitati divinae. Et propter hoc non
est similis ratio de culpa et poena.
|
|