|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus peccati non sit a
Deo. Dicit enim Augustinus, in libro de perfectione iustitiae,
quod actus peccati non est res aliqua. Omne autem quod est a Deo,
est res aliqua. Ergo actus peccati non est a Deo.
2. Praeterea, homo non dicitur esse causa peccati nisi quia homo est
causa actus peccati, nullus enim intendens ad malum operatur, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Sed Deus non est causa
peccati, ut dictum est. Ergo Deus non est causa actus peccati.
3. Praeterea, aliqui actus secundum suam speciem sunt mali et
peccata, ut ex supradictis patet. Sed quidquid est causa alicuius,
est causa eius quod convenit ei secundum suam speciem. Si ergo Deus
esset causa actus peccati, sequeretur quod esset causa peccati. Sed
hoc non est verum, ut ostensum est. Ergo Deus non est causa actus
peccati.
Sed contra, actus peccati est quidam motus liberi arbitrii. Sed
voluntas Dei est causa omnium motionum, ut Augustinus dicit, III
de Trin. Ergo voluntas Dei est causa actus peccati.
Respondeo dicendum quod actus peccati et est ens, et est actus; et ex
utroque habet quod sit a Deo. Omne enim ens, quocumque modo sit,
oportet quod derivetur a primo ente; ut patet per Dionysium, V cap.
de Div. Nom. Omnis autem actio causatur ab aliquo existente in
actu, quia nihil agit nisi secundum quod est actu, omne autem ens actu
reducitur in primum actum, scilicet Deum, sicut in causam, qui est
per suam essentiam actus. Unde relinquitur quod Deus sit causa omnis
actionis, inquantum est actio. Sed peccatum nominat ens et actionem
cum quodam defectu. Defectus autem ille est ex causa creata, scilicet
libero arbitrio, inquantum deficit ab ordine primi agentis, scilicet
Dei. Unde defectus iste non reducitur in Deum sicut in causam, sed
in liberum arbitrium, sicut defectus claudicationis reducitur in tibiam
curvam sicut in causam, non autem in virtutem motivam, a qua tamen
causatur quidquid est motionis in claudicatione. Et secundum hoc,
Deus est causa actus peccati, non tamen est causa peccati, quia non
est causa huius, quod actus sit cum defectu.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus nominat ibi rem id quod est
res simpliciter, scilicet substantiam. Sic enim actus peccati non est
res.
Ad secundum dicendum quod in hominem sicut in causam reducitur non
solum actus, sed etiam ipse defectus, quia scilicet non subditur ei
cui debet subdi, licet hoc ipse non intendat principaliter. Et ideo
homo est causa peccati. Sed Deus sic est causa actus, quod nullo
modo est causa defectus concomitantis actum. Et ideo non est causa
peccati.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est supra, actus et habitus
non recipiunt speciem ex ipsa privatione, in qua consistit ratio mali;
sed ex aliquo obiecto cui coniungitur talis privatio. Et sic ipse
defectus, qui dicitur non esse a Deo, pertinet ad speciem actus
consequenter, et non quasi differentia specifica.
|
|