|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit causa
excaecationis et indurationis. Dicit enim Augustinus, in libro
octoginta trium quaest., quod Deus non est causa eius quod homo sit
deterior. Sed per excaecationem et obdurationem fit homo deterior.
Ergo Deus non est causa excaecationis et obdurationis.
2. Praeterea, Fulgentius dicit quod Deus non est ultor illius rei
cuius est auctor. Sed Deus est ultor cordis obdurati, secundum illud
Eccli. III, cor durum male habebit in novissimo. Ergo Deus non
est causa obdurationis.
3. Praeterea, idem effectus non attribuitur causis contrariis. Sed
causa excaecationis dicitur esse malitia hominis, secundum illud Sap.
II, excaecavit enim eos malitia eorum; et etiam Diabolus, secundum
illud II ad Cor. IV, Deus huius saeculi excaecavit mentes
infidelium; quae quidem causae videntur esse contrariae Deo. Deus
ergo non est causa excaecationis et obdurationis.
Sed contra est quod dicitur Isaiae VI, excaeca cor populi huius,
et aures eius aggrava. Et Rom. IX dicitur, cuius vult,
miseretur; et quem vult, indurat.
Respondeo dicendum quod excaecatio et obduratio duo important. Quorum
unum est motus animi humani inhaerentis malo, et aversi a divino
lumine. Et quantum ad hoc Deus non est causa excaecationis et
obdurationis, sicut non est causa peccati. Aliud autem est subtractio
gratiae, ex qua sequitur quod mens divinitus non illuminetur ad recte
videndum, et cor hominis non emolliatur ad recte vivendum. Et quantum
ad hoc Deus est causa excaecationis et obdurationis. Est autem
considerandum quod Deus est causa universalis illuminationis animarum,
secundum illud Ioan. I, erat lux vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum, sicut sol est universalis causa
illuminationis corporum. Aliter tamen et aliter, nam sol agit
illuminando per necessitatem naturae; Deus autem agit voluntarie, per
ordinem suae sapientiae. Sol autem, licet quantum est de se omnia
corpora illuminet, si quod tamen impedimentum inveniat in aliquo
corpore, relinquit illud tenebrosum, sicut patet de domo cuius
fenestrae sunt clausae. Sed tamen illius obscurationis nullo modo
causa est sol, non enim suo iudicio agit ut lumen interius non
immittat, sed causa eius est solum ille qui claudit fenestram. Deus
autem proprio iudicio lumen gratiae non immittit illis in quibus
obstaculum invenit. Unde causa subtractionis gratiae est non solum
ille qui ponit obstaculum gratiae, sed etiam Deus, qui suo iudicio
gratiam non apponit. Et per hunc modum Deus est causa excaecationis,
et aggravationis aurium, et obdurationis cordis. Quae quidem
distinguuntur secundum effectus gratiae, quae et perficit intellectum
dono sapientiae, et affectum emollit igne caritatis. Et quia ad
cognitionem intellectus maxime deserviunt duo sensus, scilicet visus et
auditus, quorum unus deservit inventioni, scilicet visus, alius
disciplinae, scilicet auditus, ideo quantum ad visum, ponitur
excaecatio; quantum ad auditum, aurium aggravatio; quantum ad
affectum, obduratio.
Ad primum ergo dicendum quod, cum excaecatio et induratio, ex parte
subtractionis gratiae, sint quaedam poenae, ex hac parte eis homo non
fit deterior, sed deterior factus per culpam, haec incurrit, sicut et
ceteras poenas.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de obduratione
secundum quod est culpa.
Ad tertium dicendum quod malitia est causa excaecationis meritoria,
sicut culpa est causa poenae. Et hoc etiam modo Diabolus excaecare
dicitur, inquantum inducit ad culpam.
|
|